[27]
defessa Italia Punico
bello atque ab1 Hannibale vexata, sacra ista nostri maiores
adscita ex Phrygia Romae conlocarunt; quae vir is accepit
qui est optimus populi Romani iudicatus, P. Scipio, femina
autem quae matronarum castissima putabatur, Q. Claudia,
cuius priscam illam severitatem sacrifici2 mirifice3 tua soror
existimatur imitata. nihil te igitur neque maiores tui coniuncti
cum his religionibus, neque sacerdotium ipsum, quo
est haec tota religio constituta, neque curulis aedilitas, quae
maxime hanc tueri religionem solet, permovit quo minus
castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore maculares,
scelere obligares?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.