[2]
non illa1 praesidia quae pro templis omnibus
cernitis, etsi contra vim conlocata2 sunt, non adferunt tamen
oratori3 terroris4 aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam
praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne
non timere quidem sine aliquo timore possimus. quae si
opposita Miloni putarem, cederem tempori5, iudices, nec
enim6 inter tantam vim armorum existimarem esse orationi7
locum. sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi
et iustissimi8 viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae
putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem
telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae
multitudinis auctoritate publica armare.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.