This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3 Circa faciem vero morbus innascitur, quem Graeci κυνικὸν σπασνὸν nominant. Isque cum acuta fere febre oritur; os cum motu quodam pervertitur ideoque nihil aliud est quam distentio oris. Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio; somnus in promptu est.— In hoc sanguinem mittere optimum est: si finitum eo malum non est, ducere alvum: si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere. Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, vinum. Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus breviore sed vehementi. Prodest etiam movere sternumenta; caput radere, idque perfundere aqua calida vel marina vel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur; post perfusionem iterum perfricare; sinapi manducare, eodemque tempore adfectis oris partibus ceratum, integris idem [p. 370] sinapi, donec adrodat, imponere. Cibus aptissimus ex media materia est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.