previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


12 Faucibus subest stomachus; in quo plura longa vitia incidere consuerunt. Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulcerato adficit: interdum pituita, interdum bilis oritur; frequentissimumque eius malum est, quo resolvitur, neque ulla re magis aut[p. 398] adficitur aut corpus adficit. Diversa autem ut vitia eius, sic etiam remedia sunt.

Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt. Potui, nisi quid obstat, egelida aqua praestanda.

Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidire cutem necesse est: prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima. Interponenda abstinentia est; utilis in ieiunio potio est apsinthi vel hysopi vel rutae. Exercitatio primo levis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moveat; quod genus in omnibus stomachi vitiis aptissimum est. Post exercitationem opus est unctione, frictione; balineo quoque nonnumquam, sed rarius; interdum alvi ductione; cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri. Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur: nam redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona valetudo, quibus reddita est.

At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium. Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde [p. 400] fovendus est: deinde cibis quidem utendum modicis; inponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt: postea deinde his detractis utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquas digerant; interdum alvus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.

At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt (IV.9). Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda; adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem: omnia acria atque acida removenda. Vino, si febris non est, dulci, aut si id inflat, certe leni utendum: sed neque praefrigido neque nimis calido.

Si vero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum vomitus est: utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio. Nihil edendum bibendumque nisi calidum vitatis tantum iis, quae pituitam contrahere consuerunt.

Molestius est, si stomachus bile vitiosus est. Solent autem ii, qui sic temptantur, interpositis quibusdam diebus hanc, et quidem, quod pessimum est, atram vomere.— His recte alvus ducitur, potiones ex absintho dantur: necessaria gestatio, navigatio est; si fieri potest, ex nausia vomitus ... vitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, vinum austerum.

Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio est, cum cibi non tenax est, soletque [p. 402] desinere ali corpus ac sic tabe consumi.— Huic generi inutilissimum balineum est: lectiones exercitationesque superioris partis necessariae, item unctiones frictionesque; his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquuntur, quam facile vitiantur. Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam coquunt. Ex quo colligi potest neque avem neque venationem neque piscem dari debere nisi generis durioris. Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum meracum, potissimum Raeticum vel Allobrogicum aliudve, quod et austerum et resina conditum est: si id non est, quam asperrimum maximeque Signinum. Si cibus non continetur, danda aqua et eliciendus plenior vomitus est, iterumque dandus cibus; et tum admovendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae ibique duabus aut tribus horis continendae sunt. Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida vel spongia ex aceto vel cataplasma, quod refrigeret. Perfricanda vero non diu sed vehementer brachia et crura et calfacienda. Si plus doloris est, infra praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis ex posca frigida: si non continuit, post vomitum lene aliquid ex iis, quae [p. 404] non aliena stomacho sint: si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat. Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, valentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte; quibus tantundem, quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optime miscetur: id enim plus quam vinum ad conprimendum stomachum potest. Supprimendus autem vomitus est, qui per se venit. Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est; protinusque, cibis adsumptis iisdem, quos proxime (Section: 9) posui, stomachus restituendus. Ubi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra (Section: 7) praecepta sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: