previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


27 Proximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per vulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes; praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina; si febris non defit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat. Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam vesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile[p. 448] crura extendi possunt. At si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet.— Primum autem ad rem pertinet corpus recte iacere, ut superior pars eadem semper sit ... in quam vitium fertur. Ita si ad colem it, supinus is collocari debet; si ad vesicam, in ventrem; si in latus, in id, quod integrius est. Deinde ubi ventum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus; idemque umor ... clystere intus agetur; tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex vino decocta sint; vel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliave medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus (V.26.32-34). Ex quibus si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur. Ubi stare coeperit cancer, mulso volnus eluetur, vitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit: potius plumbum elotum cum vino inunguetur, superque idem linteolo inlitum inponetur. Sub quibus perveniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum vesica quaedam consortio est; exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quae retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque ne vulnus quidem aut purgari aut ali possit; quae necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo modo[p. 450] potest, sic a primo tamen diu tenenda ratio curationis est; in qua quaedam observatio ad cibum quoque potionemque pertinens necessaria est. Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet: ubi ulcus purgatum est, ex media materia: holera et salsamenta semper aliena sunt. Potione opus est modica: nam si parum bibitur, accenditur vulnus, et vigilia urguet et vis corporis minuitur: si plus aequo adsumitur, subinde vesica impletur eoque inritatur. Non nisi aquam autem bibendam esse manifestius est, quam ut subinde dicendum sit. Solet vero sub eiusmodi victu evenire, ut alvos non reddatur. Haec aqua ducenda est, in qua vel faenum Graecum vel malva decocta sit. Idem umor rosa mixtus in ipsum vulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur. Fere vero primo per vulnus exit haec; deinde eo sanescente dividitur, et pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur; quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit. Neque desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut vehementer rupta cervix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque nervosa aliqua exciderunt. Sed ut vel nulla ibi fistula vel exigua admodum relinquatur, summa cura providendum est. Ergo cum iam ad cicatricem vulnus intendit, extentis, iacere feminibus et cruribus[p. 452] oportet, nisi tamen molles harenosive calculi fuerunt: sub his enim tardius vesica purgatur; ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci. Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutis narunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus; iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt; extendendique, ut supra (7) posui, pedes quam maxime iuncti. Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui (26.2I), subesse videbitur, quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: