This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. muro quoque lapideo circumdare urbem parabat,
cum Sabinum bellum coeptis intervenit. adeoque ea
subita res fuit, ut prius Anienem transirent hostes,
quam obviam ire ac prohibere exercitus Romanus
posset.
[2]
itaque trepidatum Romae est, et primo dubia
victoria magna utrimque caede pugnatum est. reductis
deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad conparandum de integro bellum Tarquinius,
equitem maxime suis deesse viribus ratus ad Ramnes,
Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat,
addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.
[3]
id quia inaugurate Romulus fecerat, negare
Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque
mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent,
posse.
[4]
ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, 'agedum' inquit, 'divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio'. cum ille in
augurio rem expertus profecto futuram dixisset, 'atqui
hoc animo agitavi' inquit, 'te novacula cotem discissurum; cape haec et perage, quod aves tuae fieri posse
portendunt'. tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.
[5]
statua Atti capite velato, quo in loco
[p. 44]
res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam
curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse
memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.
[6]
auguriis certe sacerdotioque augurum tantus
honos accessit, ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa
rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
[7]
neque tum
Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit;
numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti
equites in tribus centuriis essent—
[8]
posteriores modo
sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt
, quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant
centurias.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.