This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44.
censu perfecto, quem maturaverat metu legis de
incensis latae cum vinculorum minis mortisque, edixit,
ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis
quisque centuriis in campo Martio prima luce adessent.
[2]
ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit; idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est. milia octoginta eo lustro civium
censa dicuntur; adicit scriptorum antiquissimus Fabius
Pictor, eorum, qui arma ferre possent, eum numerum fuisse.
[3]
ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda
[p. 51]
visa est. addit duos colles, Quirinalem Viminalemque;
inde deinceps auget Esquilias ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat.
[4]
aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert. pomerium, verbi vim
solam intuentes, postmoerium interpretantur esse; est
autem magis circamoerium, locus, quem in condendis
urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant,
certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque
interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae
nunc vulgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli.
[5]
hoc spatium, quod
neque habitari neque arari fas erat, non magis, quod
post murum esset, quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento semper,
quantum moenia processura erant, tantum termini hi
consecrati proferebantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.