previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. permutatis prouinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum uerba fecerunt, in gratiam publicam auertentes: [2] [p. 26055]Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem inuisos fuisse sibi. ob eam causam et Hieronymum a principibus iuuentutis prope publico consilio interfectum, et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum iuuenum coniurationem factam; [3] quos Marcelli mora destitutos quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admouisset indicio facto omnes ab tyrannis interfectos. [4] eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. [5] nunquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se urbem cum uellet ei tradituros; sed eum primo ui capere maluisse; [6] dein cum id neque terra neque mari omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiens id nequiquam ultro offerentes, praeoptasse, quo scilicet iustiore de causa uetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet. [7] si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, [8] quid ultra quam quod fecerit nisi ut deleret Syracusas facere hostiliter Marcellum potuisse? [9] certe praeter moenia et tecta exhausta urbis ac refracta ac spoliata deum delubra dis ipsis ornamentisque eorum ablatis nihil relictum Syracusis esse. [10] [p. 26056]bona quoque multis adempta ita ut ne nudo quidem solo reliquiis direptae fortunae alere sese ac suos possent. orare se patres conscriptos ut si nequeant omnia, saltem quae compareant cognoscique possint restitui dominis iubeant. [11] talia conquestos cum excedere ex templo ut de postulatis eorum patres consuli possent Laeuinus iussisset, [12] 'maneant immo' inquit Marcellus, 'ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro uobis, patres conscripti, bella gerimus ut uictos armis accusatores habeamus duae- <que> captae hoc anno urbes Capua Fuluium reum, Marcellum Syracusae habeant.'

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (8 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.43
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Moericus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Siculorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sosis
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Sosis
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: