This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
insequenti anno Sp. et L. Papirii novi tribuni
militum consulari potestate Velitras legiones duxere
quattuor collegis, Ser. Cornelio Maluginensi tertium,
Q. Servilio, C. Sulpicio, L. Aemilio quartum tribunis,
ad praesidium urbis et si qui ex Etruria novi motus
nuntiarentur—omnia enim inde suspecta erant—
relictis.
[2]
ad Velitras adversus maiora paene auxilia
Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem
secundo proelio pugnatum est ita, ut propinquitas urbis
hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.
[3]
oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniae
pugnandum censebant. litterae Romam ad senatum
cum victoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam
in Veliternum hostem missae.
[4]
itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis indictum;
qui coniuncti Volscis anno insequente Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam,
vi expugnarunt foedeque in captis exercuere victoriam.
[5]
eam rem aegre passi Romani M. Furium Camillum
sextum tribunum militum creavere. additi collegae A.
et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L. Lucretio et M. Fabio Ambusto.
Volscum bellum M. Furio extra ordinem decretum;
[6]
adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e
re publica, quam ut collegae materia ad omnem laudem
esset, et publice, quod rem temeritate eius prolapsam
restituit, et privatim, quod ex errore gratiam potius
eius sibi quam suam gloriam petiit.
[7]
exactae iam aetatis Camillus erat comitiisque iurare parato in verba
excusandae valetudini solita consensus populi restiterat;
sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat, virebatque
[p. 371]
integris sensibus, et civilis iam res haud magnopere obeuntem bella excitabant.
quattuor legionibus quaternum milium scriptis,
[8]
exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem,
ad Satricum profectus. ibi eum expugnatores coloniae
haudquaquam perculsi, fidentes militum numero, quo
aliquantum praestabant, opperiebantur.
[9]
postquam adpropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem
procedunt, nihil dilaturi, quin periculum summae rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus solis confiderent, profuturas esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.