Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[39]
etiam quae bene composita erunt, memoriam serie
sua ducent. nam sicut facilius versus ediscimus
quam prosam orationem, ita prosae vincta quam
dissoluta. sic contingit, ut etiam quae ex tempore
videbantur effusa, ad verbum repetita reddantur.
quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc
honorem mererentur, iterare declamationis partem
coegisset. nec est mendacio locus, salvis qui interfuerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.