Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[85]
mollienda est in plerisque alio
colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum
liberis fecit. quid enim crudelius quam homines
honestis parentibus ac maioribus natos a re publica
summoveri? itaque durum id esse summus ille
tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita
legibus Sullae cohaerere statum civitatis adfirmat, ut
iis solutis stare ipsa non possit. adsecutus itaque
est, ut aliquid eorum quoque causa videretur facere
contra quos diceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.