Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[56]
quod adfectant
quoque, tanquam inuentionis copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti
faucibus possit. est aliis concursus oris et cum verbis
suis colluctatio. iam tussire et exspuere crebro
et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et
oris humore proximos spargere et maiorem partem
spiritus in loquendo per nares effundere, etiamsi non
utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem
accidunt, potissimum huic loco subiiciantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.