Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
quare et pueri statim, ut
praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque
aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius
revolvendi et quasi eundem cibum remandendi.
quod ipsum hoc fieri potest levius, si pauca primum
et quae odium non adferant coeperimus ediscere,
[p. 236]
tum cotidie adiicere singulos versus, quorum accessio
labori sensum incrementi non adferat, in summam
ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum
oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis
ab usu dicendi remota, qualia sunt iurisconsultorum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.