previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. [69]

quae cum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. primum in te satis esse animi perseverantiaeque1 arbitror; deinde, cum tantam multitudinem tanto cum2 studio adesse videamus3 quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi4 facultate dubitemus? ego autem, quicquid est in me5 studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero testorque omnis deos, [70] et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex6 hoc loco sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur. [71] quam ob rem, si quid7 in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne8 me rei publicae causa suscepisse confirmo, tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me9 etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, vobis non inutilis suscepisse. sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris10 beneficiis adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.


1 perseverantiaeque constantiaeque δ

2 tanto cum H: cum tanto cett.

3 videamus Hδ: videmus ET iterum nunc HE: non iterum δ (quantam... videmus om. T

4 reficiendi H

5 est in me HE: in me est cett.

6 ex om. H

7 si quid H: quicquid cett.

8 ego omne HE: omne ego Tδ

9 me HE: om. Tδ

10 vestris om. H

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: