previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. iubet enim eosdem xviros omnibus agris publicis pergrande vectigal imponere, ut idem possint et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis libeat publicare. quo in iudicio perspici non potest utrum severitas acerbior an benignitas quaestuosior sit futura.

sunt tamen in tota lege exceptiones duae non tam iniquae quam suspiciosae. excipit enim in vectigali imponendo agrum Recentoricum Siciliensem, in vendendis agris eos agros de quibus cautum sit foedere. hi sunt in Africa, qui ab Hiempsale possidentur. [11] hic quaero, si Hiempsali satis est cautum foedere et Recentoricus ager privatus est, quid attinuerit excipi; sin et foedus illud habet aliquam dubitationem et ager Recentoricus dicitur non numquam esse publicus, quem putet existimaturum duas causas in orbe terrarum repertas quibus gratis parceret. num quisnam tam abstrusus usquam nummus videtur quem non architecti huiusce legis olfecerint? provincias, civitates liberas, socios, amicos, reges denique exhauriunt, admovent manus vectigalibus populi Romani. [12] non est satis. audite, audite vos qui amplissimo populi senatusque iudicio exercitus habuistis et bella gessistis: quod ad quemque pervenerit ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario, quod neque consumptum in monumento neque in aerarium relatum sit, id ad xviros referri iubet! hoc capite multa sperant; in omnis imperatores heredesque eorum quaestionem suo iudicio comparant, sed maximam pecuniam se a Fausto ablaturos arbitrantur. quam causam suscipere iurati iudices noluerunt, hanc isti xviri susceperunt: idcirco a iudicibus fortasse praetermissam esse arbitrantur quod sit ipsis reservata. [13] deinde etiam in reliquum tempus diligentissime sancit ut, quod quisque imperator habeat pecuniae, protinus ad xviros deferat. hic tamen excipit Pompeium simillime, ut mihi videtur, atque ut illa lege qua peregrini Roma eiciuntur Glaucippus excipitur. non enim hac exceptione unus adficitur beneficio, sed unus privatur iniuria. sed cui manubias remittit, in huius vectigalia invadit. iubet enim pecunia, si qua post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, hac uti xviros. quasi vero non intellegamus haec eos vectigalia quae Cn. Pompeius adiunxerit vendere cogitare.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: