[16]
is vir a quo
senatus adulescentulo atque equite Romano saepe communi
saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis
gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent,
cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum
nostro imperio teneri, quem populus Romanus honoribus1
insignibus singularibusque2 decorasset,—si nunc apud nos id
quod is fecisset contra foedus factum diceretur, quis audiret?
nemo profecto; mors enim cum exstinxisset invidiam, res
eius gestae sempiterni nominis gloria3 niterentur4. cuius
igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius visa
atque5 perspecta6 obtrectatorum voce laedetur7?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 honoribus hic supplevi: ante decorasset Angelius
2 insignibus singularibusque Madv.: in singularibusque codd.
3 gloria s. l. P2
4 niterentur codd.: niterent Nuerenberg: nitescerent Klotz (utrumque improbat Zielinski)
5 huius visa atque Halm: huius atque codd. praeter G2 (huius nota atque) et Hbς (huius experta atque)
7 laedatur Bait., Muell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.