This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
CHREMES. SYRUS.
Ch.
Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicem
Miseret me talltum devenisse ad eum mali.
Illancine mulierem alere cum ilia familia?
Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet;
5Ita magno desiderio fuit ei filius:
Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domi
Quotidiano fieri, nec fieri modum,
Optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optime eccum!
Sy.
Cesso hunc adoriri?
Ch.
Syre.
Sy.
Hem.
Ch.
10Quid est?
Sy.
Te mihi ipsum iam dudum optabam dari.
Ch.
Videre egisse iam nescio quid cum sene.
Sy.
De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi.
Ch.
Bonane fide?
Sy.
Bona hercle.
Ch.
Non possum pati
Quin tibi caput demulceam. Accede huc, Syre:
15Faciam boni tibi aliquid pro ista re, ac libens.
Sy.
At si scias, quam scite in mentem venerit.
Ch.
Vah, gloriare evenisse ex sententia?
Sy.
Non hercle vero : verum dico.
Ch.
Die, quid est?
Sy.
Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
20Menedemo dixit Clinia; et ea gratia
Secum adduxisse, ne tu id persentisceres.
Ch.
Probe.
Sy.
Die sodes.
Ch.
Nimium, inquam.
Sy.
Immo sic satis.
Sed porro ausculta quod superest fallaciae.
Sese ipse dicet tuam vidisse filiam;
25Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit;
Hanc cupere uxorem.
Ch.
Modone quae inventa est?
Sy.
Eam.
Et quidem iubebit posci.
Ch.
Quamobrem istuc, Syre?
Nam prorsum nihil intelligo.
Sy.
Hui! tardus es.
Ch.
Fortasse.
Sy.
Argentum dabitur ei ad nuptias,
30Aurum, atque vestem, qui,--tenesne?
Ch.
Comparet?
Sy.
Id ipsum.
Ch.
At ego illi neque do, neque despondeo.
Sy.
Non? quamobrem?
Ch.
Quamobrem? me rogas? Homini fugitivo dabo?
Sy.
Non ego dicebam in perpetuum illam illi ut dares;
Verum ut simulares.
Ch.
Non mea est simulatio.
35Ita tu istaec tua misceto ne me admisceas.
Ego cui daturus non sum ut ei despondeam?
Sy.
Credebam.
Ch.
Minime.
Sy.
Scite poterat fieri.
Et ego hoc, quia dudum tu tantopere iusseras,
Eo coepi.
Ch.
Credo.
Sy.
Caeterum equidem istuc, Chrene,
40Aequi bonique facio.
Ch.
Atqui cummaxime
Volo te dare operam ut fiat, verum alia via.
Sy.
Fiat: quaeratur aliud: sed illud quod tibi
Dixi de argento, quod ista debet Bacchidi,
Id nunc reddendum est illi: neque tu scilicet
45Eo nunc confugies: "Quid mea? num datum mihi est?
Num iussi? num illa oppignerare filiam
Meam, me invito, potuit?" Verum illud, Chreme,
Dicunt, Ius summum saepe summa malitia est.
Ch.
Haud faciam.
Sy.
Immo aliis si licet, tibi non licet.
50Omnes te in lauta et bene acta parte putant.
Ch.
Quin egomet iam ad eam deferam.
Sy.
Immo filium
Iube potius.
Ch.
Quamobrem?
Sy.
Quia enim in hunc suspicio est
Translata amoris.
Ch.
Quid tum?
Sy.
Quia videbitur
Magis verisimile id esse, quum hic illi dabit:
55Simul et conficiam facilius ego, quod volo.
Ipse adeo adest: abi, effer argentum.
Ch.
Effero.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.