previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. [p. 150]Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diversis pugnabant; 1 deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. [2] missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles, et quod alii vani, alii leves admodum ictus erant. [3] nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. [4] itaque ex adverso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant; [5] ab circumstantibus ex superioribus locis vulnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantis perculerunt. [6] sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant. [7] et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt; postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant. [8] cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem ut capta urbe trepidans, quanam ipse evaderet, circumspectabat; [9] [p. 151] 2 Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tum vero unus, ne caperetur urbs, causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit. [10] quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta, [11] nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire, et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere. [12] itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum facientes recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese; [13] et Quinctius, postquam, quid rei esset, vidit, receptui canere iussit. ita iam capta prope urbe revocati in castra redierunt.

1 a. u. c. 559.

2 a. Chr. n. 195.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quinctius Flamininus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Testudo
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TESTU´DO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SPARTA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: