Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
ex Sicilia C.
Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam reportavit et mandata Masinissae Scipioni
exposuit querentis quod nondum exercitum in Africam
traiecisset.
bellum in Hispania finitum victore Romano
quod Indibilis excitaverat;
ipse in acie occisus,
Mandonius
exposcentibus Romanis a suis deditus.
Magoni,
qui
Albingauni in Liguribus erat,
ex Africa et militum ampla
manus missa et pecuniae quibus auxilia conduceret,
praeceptumque ut se Hannibali coniungeret.
Scipio a
Syracusis in Bruttios traiecit et Locros pulso Punico
praesidio fugatoque Hannibale recepit.
pax cum Philippo
facta est.
Mater Idaea deportata est Romam a Pessinunte oppido Phrygiae,
carmine in libris Sibyllinis
invento,
pelli Italia alienigenam hostem posse,
si mater
Idaea deportata Romam esset.
tradita est autem
Romanis per Attalum regem Asiae.
lapis erat quem
matrem deum incolae dicebant.
excepit P.
Scipio Nasica
Cn.
filius eius qui in Hispania perierat,
vir optimus a
senatu iudicatus,
adulescens nondum quaestorius,
quoniam
ita responsum iubebat ut id numen ab optimo viro exciperetur consecrareturque.
Locrenses legatos Romam
miserunt qui de inpotentia1 Plemini legati quererentur qui pecuniam Proserpinae sustulerat et liberos eorum ac
coniuges stupraverat.
In catenis Romam perductus in
carcere est mortuus.
cum falsus rumor de P.
Scipione
[p. 362]
proconsule,
qui in Sicilia erat,
in urbem perlatus esset,
tamquam ibi luxuriaretur,
missis ob hoc legatis asenatu
qui explorarent an ea vera essent,
purgatus infamia Scipio
in Africam permissu senatus traiecit.
Syphax accepta in
matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis amicitiam
quam cum Scipione iunxerat renuntiavit.
Masinissa rex
Massyliorum,
dum pro Carthaginiensibus in Hispania
militat,
amisso patre Gala de regno exciderat.
quo per
bellum saepe repetito aliquot proeliis a Syphace rege
Numidarum victus in totum privatus est,
et cum ducentis
equitibus exsul Scipioni se iunxit et cum eo primo statim
bello Hannonem Hamilcaris filium cum ampla manu
occidit.
Scipio adventu Hasdrubalis et Syphacis,
qui
prope cum centum milibus armatorum venerant,
ab
obsidione Uticae depulsus hiberna communivit.
Sempronius consul in agro Crotoniensi prospere adversus
Hannibalem pugnavit.
inter censores M.
Livium et
Claudium Neronem notabilis discordia fuit.
nam et
Claudius Livio collegae equum ademit,
quod a populo
damnatus actusque in exsilium fuerat,
et Livius Claudio,
quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona
fide secum in gratiam redisset.
idem omnes tribus extra
unam aerarias reliquit,
quod et innocentem se damnassent
et posthac consulem censoremque fecissent.
lustrum
a censoribus conditum est.
censa sunt civium capita
CCXIIII
[p. 366]