Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Multum, inquam, interest inter sub-
limem animum et superbum. Iracundia nihil amplum
decorumque molitur ; contra mihi videtur veternosi
et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe
indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad
tactus levissimos gemunt. Ita ira muliebre maxime
ac puerile vitium est. " At incidit et in viros." Nam
viris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.