Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Erat certe amicus noster vir bonus, sed
irae paratioris, cui non magis tutum erat blandiri
quam male dicere.
Caelium oratorem fuisse iracundissimum constat.
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae
patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam
coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
optimum iudicavit quidquid dixisset sequi et secundas
agere. Non tulit Caelius adsentientem et exclama-
vit : " Dic aliquid contra, ut duo simus ! " Sed ille
quoque, quod non irasceretur iratus, cito sine adver-
[p. 276]
sario desit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.