Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Prodest morbum suum nosse
et vires eius antequam spatientur opprimere. Videamus quid sit, quod nos maxime concitet. Alium
verborum, alium rerum contumeliae movent; hic
vult nobilitati, hic formae suae parci; hic elegantis-
simus haberi cupit, ille doctissimus ; hic superbiae
impatiens est, hic contumaciae ; ille servos non putat
dignos quibus irascatur, hic intra domum saevus est,
foris mitis ; ille rogari invidiam iudicat, hic non rogari
contumeliam. Non omnes ab eadem parte feriuntur ; scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit,
ut id maxime protegas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.