Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. cum sint autem artium aliae positae in
inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum,
[p. 346]
qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso
rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae
θεωρητικὴ vocatur; aliae in agendo, quarum in hoc
finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum
operis relinquit, quae πρακτική dicitur, qualis saltatio
est;
[2]
aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur,
consummatione finem accipiunt, quam ποητικήν appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est, rhetoricen in actu consistere; hoc enim, quod est officii sui,
perficit.
[3]
atque ita ab omnibus dictum est. mihi
autem videtur etiam ex illis ceteris artibus multum
assumere. nam et potest aliquando ipsa res per se
inspectione esse contenta. erit enim rhetorice in
oratore etiam tacente, et si desierit agere vel proposito vel aliquo casu impeditus, non magis desinet
esse orator quam medicus, qui curandi fecerit finem.
[4]
nam est aliquis, ac nescio an maximus, etiam ex
secretis studiis fructus ac tum pura voluptas litterarum,
cum ab actu, id est opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur.
[5]
sed effectivae quoque aliquid
simile scriptis orationibus vel historiis, quod ipsum
opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur.
si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia
maxime eius usus actu continetur atque est in eo
[p. 348]
frequentissima, dicatur activa vel administrativa, nam
et hoc eiusdem rei nomen est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.