Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. hinc iam, quas primas in docendo partes
rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper
illa quae sola vulgo vocatur arte rhetorica. ac mihi
opportunus maxime videtur ingressus ab eo, cuius
aliquid simile apud grammaticos puer didicerit.
[2]
et quia narrationum, excepta qua in causis utimur,
tres accepimus species, fabulam, quae versatur in
tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed
etiam a forma veritatis remota; argumentum, quod
falsum sed vero simile comoediae fingunt; historiam,
in qua est gestae rei expositio; grammaticis autem
poeticas dedimus:
[3]
apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto verior. sed narrandi
quidem quae nobis optima ratio videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus.
interim admonere illud satis est, ut sit ea neque
arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat
tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque
inornatas indicare satis videretur?) neque rursus
sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique
imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciviat.
[4]
vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia
[p. 226]
quam quod ex copia venit. nam in pueris oratio
perfecta nec exigi nec sperari potest; melior autem
indoles laeta generosique conatus et vel plura iusto
concipiens interim spiritus.
[5]
nec unquam me in his
discentis annis offendat, si quid superfuerit. quin
ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut
teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant
et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte
patiantur.
[6]
erit illud plenius interim corpus, quod
mox adulta aetas astringat. hinc spes roboris.
maciem namque et infirmitatem in posterum minari
solet protinus omnibus membris expressus infans.
audeat haec aetas plura et inveniat et inventis
gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac
severa. facile remedium est ubertati;
[7]
sterilia nullo
labore vincuntur. ilia mihi in pueris natura minimum spei dederit, in qua ingenium iudicio praesumitur. materiam esse primum volo vel abundantiorem
atque ultra quam oporteat fusam. multum inde
decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid velut
usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et
quod exsculpi; erit autem, si non ab initio tenuem
nimium laminam duxerimus et quam caelatura altior
rumpat.
[8]
quod me de his aetatibus sentire minus
[p. 228]
mirabitur, qui apud Ciceronem legerit: volo enim
se efferat in adolescente fecunditas.
quapropter in primis evitandus et in pueris
praecipue magister aridus, non minus quam teneris
adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum.
[9]
inde fiunt humiles statim et velut terram spectantes,
qui nihil supra cotidianum sermonem attollere
audeant. macies illis pro sanitate et iudicii loco
infirmitas est, et dum satis putant vitio carere, in id
ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent.
quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec
musta in lacu statim austera sint; sic et annos ferent
et vetustate proficient.
[10]
ne illud quidem quod admoneamus indignum
est, ingenia puerorum nimia interim emendationis
severitate deficere; nam et desperant et dolent et
novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum
omnia timent, nihil conantur.
[11]
quod etiam rusticis
notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse.
[12]
iucundus
ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia,
quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur; laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam,
reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo
[p. 230]
aliquid sui. nonnunquam hoc quoque erit utile,
ipsum totas dictare materias, quas et imitetur puer
et interim tanquam suas amet.
[13]
at si tam negligens
ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat;
expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam
rursus a me tractatam scribere de integro iuberem;
posse enim adhuc eum melius, quatenus nullo magis
studia quam spe gaudent.
[14]
aliter autem alia aetas
emendanda est, et pro modo virium et exigendum
et corrigendum opus. solebam ego dicere pueris
aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me
adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem; ita et ingenio gaudebant et iudicio non
fallebantur.
[15]
sed ut eo revertar, unde sum digressus: narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita
diligentia volo. nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad
loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere
sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris,
et dum aliud1 non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment:
ita cum iam formam rectae atque emendatae
[p. 232]
orationis accipient, extemporalis garrulitas nec exspectata cogitatio et vix surgendi mora circulatoriae
vere iactationis est.
[16]
hinc parentium imperitorum
inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et
malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio
innascitur.
[17]
erit suum parandae facilitati tempus,
nec a nobis negligenter locus iste transibitur. interim satis est, si puer omni cura et summo, quantum
illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit;
in hoc assuescat, huius sibi rei naturam faciat.
ille demum in id, quod quaerimus, aut ei proximum
poterit evadere, qui ante discet recte dicere quam
cito.
[18]
narrationibus non inutiliter subiungitur opus
destruendi confirmandique eas, quod ἀνασκευή et
κατασκευή vocatur. id porro non tantum in fabulosis
et carmine traditis fieri potest, verum etiam in ipsis
annalium monumentis; ut, si quaeratur, an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse corvum,
qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis everberaret, sit in utramque partem ingens ad dicendum
materia;
[19]
aut de serpente, quo Scipio traditur genitus,
et lupa Romuli et Egeria Numae. nam Graecis
historiis plerumque poeticae similis licentia est.
[p. 234]
Saepe etiam quaeri solet de tempore, de loco quo
gesta res dicitur, nonnunquam de persona quoque;
sicut Livius frequentissime dubitat, et alii ab aliis
historici dissentiunt.
[20]
inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare
claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est. namque et ingenium
exercetur multiplici variaque materia, et animus
contemplatione recti pravique formatur, et multa
inde cognitio rerum venit exemplisque, quae sunt in
omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum.
[21]
hinc illa quoque
exercitatio subit comparationis, uter melior uterve
deterior; quae quanquam versatur in ratione simili,
tamen et duplicat materiam et virtutum vitiorumque
non tantum naturam, sed etiam modum tractat.
verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia
haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore.
[22]
communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt
iudiciis et, si reum adiicias, accusationes; quanquam
hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus,
aleator pauper, petulans senex. habent autem
[p. 236]
nonnunquam etiam defensionem.
[23]
nam et pro
luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic, ut non homini patrocinemur,
sed crimini.
[24]
theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti
an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad
suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum. nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a Cicerone
tractatur.
[25]
sunt et illae paene totae ad deliberativum pertinentes genus, ducendane uxor, petendine
sint magistratus. namque et hae personis modo
adiectis suasoriae erunt.
[26]
solebant praeceptores mei neque inutili et nobis
etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos
coniecturalibus causis, cum quaerere atque exsequi
iuberent, cur armata apud Lacedaemonios Venus, et
quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis
ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur
voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio
est, quod genus chriae videri potest.
[27]
nam locos quidem, quales sunt de testibus,
[p. 238]
semperne his credendum, et de argumentis, an habenda
etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses
actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in
officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens
esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut
emblematis exornarentur.
[28]
quo quidem (neque
enim eius rei iudicium differre sustineo) summam
videbantur mihi infirmitatem de se confiteri. nam
quid ii possint in causis, quarum varia et nova semper
est facies, proprium invenire? quomodo propositis ex
parte adversa respondere, altercationibus velociter
occurrere, testem rogare? qui etiam in iis, quae
sunt communia et in plurimis causis tractantur, vulgatissimos sensus verbis nisi tanto ante praeparatis
prosequi nequeant.
[29]
necesse vero iis, cum eadem
iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut
frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa
totiens audientium memoria infelix supellex, quae
sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis
officiis conteratur:
[30]
cum eo quidem quod vix ullus
est tam communis locus, qui possit cohaerere cum
causa nisi aliquo propriae quaestionis vinculo
[p. 240]
copulatus; appareat alioqui non tam insertum quam
adplicitum,
[31]
vel quod dissimilis est ceteris vel quod
plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia
desideratur sed quia paratus est: ut quidam sententiarum gratia verbosissimos locos arcessunt, cum
ex locis debeat nasci sententia.
[32]
ita sunt autem
speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa; ceterum
quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit,
utique supervacua, sed interim etiam contraria est.
verum hactenus evagari satis fuerit.
[33]
legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope
summis operibus suffecturas vires desiderant; quae
quidem suasoriis an controversiis magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium
differt. apud Graecos enim lator earum ad iudicem
vocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit. utroque autem modo pauca de his
et fere certa dicuntur. nam et genera sunt tria,
sacri, publici, privati iuris.
[34]
quae divisio ad laudem
magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod
lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. ea quidem, de quibus quaeri solet,
[p. 242]
communia omnibus.
[35]
aut enim de iure dubitari
potest eius, qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite
creatus tribunus arguebatur; aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte nundino
promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis
obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare.
[36]
sed haec ad illas primas
exercitationes non pertinent; nam sunt hae citra
complexum personarum, temporum, causarum. reliqua eadem fere vero fictoque huiusmodi certamine
tractantur.
[37]
nam vitium aut in verbis aut in rebus
est. in verbis quaeritur, an satis significent, an sit
in iis aliquid ambiguum; in rebus, an lex sibi ipsa
consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in
singulos homines. maxime vero commune est
quaerere, an sit honesta, an utilis.
[38]
nec ignore,
plures fieri a plerisque partes; sed nos iustum, pium,
religiosum, ceteraque his similia honesto complectimur. iusti tamen species non simpliciter excuti
solent. aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane
[p. 244]
poena vel praemio sit, aut de modo praemii poenaeve, qui tam maior quam minor culpari potest.
[39]
utilitas quoque interim natura discernitur, interim
tempore. quaedam an obtineri possint, ambigi
solet. ne illud quidem ignorare oportet, leges
aliquando totas, aliquando ex parte reprehendi solere,
cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus
praebeatur.
[40]
nec me fallit, eas quoque leges esse,
quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus
aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis
oratio est. sed de his nihil hoc loco praecipi potest;
constant enim propria rerum, de quibus agitur,
non communi qualitate.
[41]
his fere veteres facultatem dicendi exercuerunt
assumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione.
nam fictas ad imitationem fori consiliorumque
materias apud Graecos dicere circa Demetrium
Phalerea institutum fere constat.
[42]
an ab ipso id
genus exercitationis sit inventum, ut alio quoque
libro sum confessus, parum comperi; sed ne ii
quidem, qui hoc fortissime adfirmant, ullo satis
idoneo auctore nituntur. latinos vero dicendi
praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse
[p. 246]
Cicero auctor est; quorum insignis maxime Plotius
fuit.
1 aliud, added by Ed. Gryphiana.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.