This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate
nitebar, et poterat sufficere solacio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus
annum, certos ac deformatos fructus ostenderat.
iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per
illos manes, numina mei doloris, eas me in illo
vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas
disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima
expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt
[p. 378]
praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis
metus, quod observatum fere est celerius occidere
festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae
spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra
quam homini datum est nostra provehantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.