[13c] Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic, ut ei dimidium resinae terebinthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hyssopi contriti sit adjectum; et uvae taminiae pars quarta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Ulcere ablato, super plagam medicamenta danda sunt, primum, quae pus citent; deinde, quae purgent; tum, quae impleant.