Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
I De positu et figura ossium totius humani corporis.
II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur.
III Quomodo os excidatur.
IV De calvaria fracta.
V De naso fracto.
VI De auribus fractis.
VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus.
VIII De jugulo fracto.
IX De costis fractis.
X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione.
XI De ossibus luxatis.
XII De maxilla luxata.
XIII De capite luxato.
XIV De spina luxata.
XV De humero luxato.
XVI De cubito luxato.
XVII De manu luxata.
XVIII De palma luxata.
XIX De digitis luxatis.
XX De femore luxato.
XXI De genu luxato.
XXII De talo luxato.
XXIII De planta luxata.
XXIV De digitis luxatis.
XXV De his, quae cum vulnere loco moventur.
section:
section 1section 1asection 1bsection 1dsection 1esection 1gsection 1isection 1hsection 1ksection 1lsection 2section 2asection 2bsection 2dsection 3section 3bsection 4section 5section 5asection 5bsection 6section 7section 7asection 7bsection 7csection 7dsection 7esection 7fsection 7gsection 7hsection 7ksection 7lsection 7msection 7nsection 7o
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:









Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[1h] Deligatum vero membrum in diem tertium continendum est: eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit; secundo laxior; tertio jam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum, adjiciendaque prioribus quinta fascia est: iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasciis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotiescumque autem solvitur membrum, calida aqua fovendum est. Sed, si juxta articulum fractura est, diu instillandum vinum est, exigua parte olei adjecta; eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur, et tenuius quoque, quam ex consuetudine, id membrum fiat: quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet: tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo, si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt:
Celsus. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Charles Victor Daremberg. Lipsiae. Teubner. 1891.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.