previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[p. 132]
Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli
Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,
concussitque caput, motu quo celsa laborant
sidera proclamatque adici cervicibus Atlas,
5tunc ita velocem Tegees adfatus alumnum: '
i, medium rapido Borean inlabere saltu
Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi
sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem
nubibus hibernis et nostro pascitur imbri,
10atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors,
quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque
insatiatus habet 1 caraeque in sanguine gentis
luxuriat: propere monitus iramque parentis
ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus
15Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo
distinet et raucae circumtonat ira Maleae:
illi vix muros limenque egressa iuventus
sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant
plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.
20hicne tuus, Gradive, furor? sonat orbe recusso
2 [p. 134] discus et Ocbalii coeunt in proelia caestus,
at si ipsi rabies ferrique insana voluptas
qua tumet, immeritas cineri dabit impius urbes
ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem
25sternet humi populos miseruntque exhauriet orbem,
nunc lenis belli nostraque remittitur ira.
quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis
ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris
nil equidem crudele minor —, sit mite bonumque
30numen, et effreni laxentur in otia mores,
reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra
ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo
omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.’
Dixerat, et 3 Thracum Cyllenius arva subibat;
35atque illum Arctoae labentem cardine portae
tempestas aeterna plagae praetentaque caelo
agmina nimborum primique Aquilonis hiatus
in diversa ferunt: crepat aurea grandine multa
palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.
40hic steriles delubra notat Mavortia silvas
horrescitque tuens — , ubi mille furoribus illi
cingitur averso domus immansueta sub Haemo.
ferrea compago laterum, ferro apta 4 feruntur
limina, ferratis incumbunt tecta columnis. 5 6 [p. 136]
45laeditur adversum Phoebi iubar, ipsaque sedem
lux timet, et durus contristat sidera fulgor,
digna loco statio: primis salit Impetus amens
e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes
exsanguesque Metus, occultisque ensibus adstant
50Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.
innumeris strepit aula Minis, tristissima virtus
stat medio, laetusque Furor voltuque cruento
Mors armata sedet; bellorum solus in aris
sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis,
55terrarum exuviae circum, et fastigia templi
captae insignibant gentes, caelataque ferro
fragmina portarum bellatriccsque carinae,
et vacui currus protritaque curribus ora,
paene etiam gemitus: adeo vis omnis et omne
60vulnus, ubique ipsum, sed non usquam ore remisso
cernere erat: talem divina Mulciber arte
ediderat; nondum radiis monstratus adulter
foeda catenato luerat conubia lecto.
Quaerere templorum regem vix coeperat ales
65Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis
corniger Hebrus aquis; tunc quod pecus utile bello
vallem infestabat, trepidas spumare per herbas,
signa adventantis, clausaeque adamante perenni
dissiluere fores. Hyrcano in sanguine pulcher
70ipse subit curru, diraque adspargine latos
mutat agros, spolia a tergo flentesque catervae: [p. 138]
dant silvae nixque alta locum; regit atra iugales
sanguinea Bellona manu longaque fatigat
cuspide. deriguit visu Cyllenia proles
75 submisitque genas: ipsi reverentia patri,
si prope sit, dematque minas nec talia mandet.
quod Iovis imperium, magno quid ab aethere portas?’
occupat Armipotensneque enim hune, germane, sub axem
sponte venis hiemesque meas, cui roscida iuxta
80Maenala et aestivi elementior aura Lycaei.’
ille refert consulta patris, nee longa moratus,
sicut anhelabant, iuncto sudore volantes
Mars impellit equos, resides in proelia Graios
ipse etiam indignans, vidit pater altus et irae 7
85iam levior tardo flectebat pondere vultum:
ut si quando ruit debellatasque relinquit
Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem
exanimis iam volvit hiemps: nondum arma earinis 8
omnia, nec toto respirant pectore nautae.
90 Finierat pugnas honor exsequialis inermes,
necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros
vina solo fundens cinerem placabat Adrastus
Archemori: ‘da, parve, tuum trieteride multa
instaurare diem, nee saucius Arcadas aras
95malit adire Pelops Eleaque pulset eburna
templa manu, nee Castaliis altaribus anguis,
nee sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo. 9 10 [p. 140]
nos te lugenti, puer, infitiamur Averno,
maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris,
100nunc festina cohors, at si Boeotia ferro
vertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris,
tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes
numina, captivis etiam iurabere Thebis.’
dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque vovebat.
105 Iam pronis Gradivus equis Ephyraea premebat
litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras
tollit et alterna geminum mare protegit umbra,
inde unum dira comitum de plebe Pavorem
quadripedes anteire iubet: non alter anhelos
110insinuare metus animoque avertere vires11

aptior; innumerae monstro vocesque manusque
et facies quamcumque velit; bonus omnia credi
auctor et horrificis lymphare incursibus urbes,
si geminos soles ruituraque suadeat astra,
115aut nutare solum aut veteres descendere silvas,
a! miseri vidisse putant, tunc acre novabat
ingenium: falso Nemeaeum pulvere campum
erigit; attoniti tenebrosam a vertice nubem
respexere duces; falso clamore tumultum
120auget, et arma virum pulsusque imitatur equorum,
terribilemque vagas ululatum spargit in auras.
exsiluere animi, dubiumque in murmure vulgus
pendet: ‘ubi iste fragor? ni 12 fallimur aure. sed unde
pulvereo stant astra globo? num Ismenius ultro 13 14 [p. 142]
125miles? ita est: veniunt, tanta autem audacia Thebis?
an dubitentage! — , dum inferias et busta colamus?’
haec Pavor attonitis; variosque per agmina vultus
induitur, nunc Pisaeis e milibus unus,
nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos
130adiurat turmasque metu consternat inani.
nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipse
incidit et sacrae circum fastigia vallis
turbine praevectus rapido ter sustulit hastam,
ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:
135arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo
more rapit, mutant galeas alienaque cogunt
ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saevit
mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:
praecipiant redimuntque moras, sic litora vento
140incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique
vela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes;
iamque natant remi, natat omnis in aequore summo
ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti
respicitur tellus comitesque a puppe relicti.
145 viderat Inachias rapidum glomerare cohortes
Bacchus iter; gemuit Tyriam conversus ad urbem,
altricemque domum et patrios reminiscitur ignes,
purpureum tristi turbatus pectore vultum:
non crines, non serta loco, dextramque reliquit
150thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uvae.
ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu
ante Iovemet tunc forte polum secretus habebat[p. 144]
constitit, haud umquam facie conspectus in illa
nec causae latuere patrem — , supplexque profatur:
155exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas?
saeva adeo coniunx? nec te telluris amatae
deceptique laris miseret cinerumque meorum?
esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem
credimus — : en iterum atra refers incendia terris,
160nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus.
quis modus? an nobis pater iratusque, bonusque
fulmen habes? sed non Danaeia limina talis
Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas.
scilicet e cunctis ego neglectissima natis
165progenies? ego nempe tamen, qui dulce ferenti
pondus eram, cui tu dignatus limina vitae
praereptumque iter15 et maternos reddere menses,
adde, quod imbellis rarisque exercita castris
turba meas acies, mea tantum proelia norunt,
170nectere fronde comas et ad inspirata rotari
buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum,
unde tubas Martemque pati, qui fervidus ecce
quanta parat? quid si ille tuos Curetas in arma
ducat et innocuis iubeat decernere peltis?
175quin etiam invisossic hostis defuit? — Argos
eligis2! o ipsis, genitor, graviora periclis 16 17 [p. 146]
iussa: novercales luimus 18 ditare Myeenas!
cedo equidem, quo sacra tamen ritusque peremptae
gentis et, in tumidos si quid male feta reliquit
180mater, abire iubes? Thracen silvasque Lycurgi?
anne triumphatos fugiam captivus ad Indos?
da sedem profugo! potuit Latonia frater
saxanec invideodefigere Delon et imis
commendare fretis; cara submovit ab arce
185hostiles Tritonis aquas; vidi ipse potentem
gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas
Cyllene secreta tubas Minoave curat
Ida: quid heu tantum nostris offenderis aris?
hic tibiquando minor iam nostra potentianoctes
190Herculeae placitusque vagae Nycteidos ardor,
hic Tyrium genus et nostro felicior igne
taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.’
Invidiam risit pater, et iam poplite flexum
sternentemque manus tranquillus ad osenla tollit
195inque vicem placida orsa refert: ‘non coniugis ista
consiliis, ut rere, puer, nec saeva roganti
sic expostus ego: immoto deducimur orbe
fatorum; veteres seraeque in proelia causae.
nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus
200parcior humani? videt axis et ista per aevom
19 [p. 148] mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponam
fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.
quin etiam invitus magna uleiscendaque passis
aut Lapithas Marti, aut veterem Calydona Dianae
205 expugnare dedi; maesta est 20 iactura pigetque
tot mutare animas, tot reddere corpora vitae.
Labdacios vero Pelopisque a stirpe nepotes
tardum abolere mihi; scis ipseut crimina mittam
Dorica — , quam promptae superos incessere Thebae;
210te quoquesed, quoniam vetus excidit ira, silebo.
non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,
aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres
progenuisse reus, lacero tua lustra replevit
funere: ubi hi fletus, ubi tune ars tanta precandi?
215ast ego non proprio diros impendo dolori
Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque
et pietas et laesa fides naturaque, et ipsi
Eumenidum mores, sed tu super urbe moveri
parce tua: non hoc statui sub tempore rebus
220occasum Aoniis, veniet suspeetior aetas
ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.’
his ille auditis mentemque habitumque recepit;
ut eum sole malo tristique rosaria pendent
usta noto, si clara dies zephyrique refecit
225aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent
germina et informes ornat sua gloria virgas.
Nuntius attonitas iamdudum Eteoelis ad aures 21 [p. 150]
explorata ferens longo docet agmine Graios
ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;
230quacumque ingressi, tremere ac miserescere cunctos
Thebarum; qui stirpe, refert, qui nomine et armis,
ille metum condens audire exposcit et odit
narrantem; hinc socios dictis stimulare suasque
metiri decernit opes. exciverat omnem
235Aoniam Euboeamque et Phocidos arva propinquae
Mars, ita dulce Iovi; longe fugit ordine velox
tessera: propellunt acies, seseque sub armis
ostentant; subeunt campo, qui proximus urbi
damnatus bellis patet exspectatque furores.
240nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres
conscendunt muros, inde arma nitentia natis
et formidandos monstrant sub casside patres.
Turre procul sola nondum concessa videri
Antigone populis teneras defenditur atra
245veste genas; iuxtaque comes, quo Laius ibat
armigero; tunc virgo senem regina veretur.
quae sic orsa prior: ‘spesne obstatura Pelasgis
haec vexilla, pater? Pelopis descendere totas
audimus gentes: dic, o precor, extera regum
250agmina; nam video, quae noster signa Menoeceus,
quae noster regat arma Creon, quam celsus aena
Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.’
sic rudis Antigone, senior cui talia Phorbas:
mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae [p. 152]
255promovet ecce Dryas; hic, cui nivea arma tridentem
atque auro rude fulmen habent, Orionis alti
non falsus virtute nepos: procul, oro, paternum
omen et innuptae vetus excidat ira Dianae,
iungunt se castris regisque in nomen adoptant
260 Ocalea Medeonque et confertissima lucis
Nisa Dionaeisque avibus circumsona Thisbe.
proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni
arma patris pinuque iubas imitatur equinas,
terribilis silvis: reor et Mavorte cruento
265talis erit. dites pecorum comitantur Erythrae,
qui Scolon densamque iugis Eteonon iniquis,
qui breve litus Hyles Atalantaeamque superbi
Schoenon habent notique colunt vestigia campi;
fraxineas Macetum vibrant de more sarisas
270saevaque difficiles excludere volnera peltas.
ecce autem clamore ruunt Neptunia plebes
Onchesti: quos pinigeris Mycalessos in agris
Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit
Gargaphie, quorumque novis Haliartos aristis
275invidet et nimia22 sata laeta supervenit herba.
tela rudes trunci, galeae vacua ora leonum,
arborei dant scuta sinus, hos regis egenos
Amphion en noster agitcognoscere pronum,
virgo — , lyra galeam tauroque insignis avito.
280macte animo iuvenis, medios parat ire per enses
nudaque pro caris opponere pectora muris, 23 [p. 154]
vos etiam nostris, Heliconia turba, venitis
addere rebus opem; tuque, o Permesse, canoris
et felix, Olmie,24 vadis armastis alumnos
285bellorum resides, patriis concentibus audis
exsultare gregem, quales, cum pallida cedit
bruma, renidentem deducunt Strymona cygni.
ite alacres, numquam vestri morientur honores,
bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae.’
290 Dixerat, et paulum virgo interfata loquenti:
illi autem, quanam iunguntur origine fratres?
sic certe paria arma viris, sic exit in auras
cassidis aequus apex; utinam haec concordia nostris!’
cui senior ridens: ‘non prima errore videndi
295falleris, Antigone: multi hosnam decipit aetas
dixerunt fratres, pater est natusque, sed aevi
confudere modos: puerum Lapithaona nymphe
Dercetis expertem thalami crudumque maritis 25
ignibus ante diem cupido violavit amore
300improba conubii; nec longum, et pulcher Alatreus
editus, ac primae genitorem in flore iuventae
consequitur traxitque notas et miscuit annos,
et nunc sic fratres mentito nomine gaudent,
plus pater; hunc olim iuvat et ventura senectus,
305tercentum genitor totidemque in proelia natus
exercent equites: hi deseruisse feruntur
exilem Glisanta Coroniamque, feracem
messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes. 26 27 28 29 [p. 156]
sed potius celsos umbrantem hunc aspice late
310Hypsea quadriiugos, clipei septemplice tauro
laeva, ter insuto servantur pectora ferro,
pectora: nam tergo numquam metus, hasta vetustum
silvarum decus, emissae cui pervia semper
armaque corporaque et numquam manus inrita voti.
315Asopos genuisse datur, dignusque videri
tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit
pontibus, aut natae tumidus cum virginis ultor
flumina concussit generum indignata Tonantem.
namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis
320amplexu latuisse Iovis: furit amnis et astris
infensus bellare paratnondum ista licebant
nec superis — ; stetit audaces effusus in iras,
conseruitque manum, nec quem imploraret habebat,
donec vix tonitru submotus et igne trisulco
325cessit, adhuc ripis animosus gurges anhelis
fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae
gaudet et Aetnaeos in caelum efflare vapores.
talem Cadmeo mirabimur Hypsea campo,
si modo placavit felix Aegina Tonantem.
330ducit Itonaeos et Alalcomenaea Minervae
agmina, quos Midea et quos uvida30 suggerit Arne,
Aulida qui Graeanque serunt viridesque Plataeas,
et sulco Peteona domant refluumque meatu
Euripum, qua noster, habent, teque ultima tractu
335Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus
poscentes inrupit aquas, iam crine genisque
caerulus, et mixtos expavit ab inguine pisces. 31 [p. 158]
glandibus et torta zephyros incidere32 funda
cura: Cydoneas anteibunt gaesa sagittas,
340tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses
Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris
trux puer; orbata florem, pater, adluis unda.
quis tibi Phoebeas acies veteremque revolvat
Phocida? qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson,
345et valles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri
subnixam scopulo, vel qui Parnasson utrumque
aut Cirrham tauris Anemorianque supinant
Coryciumque nemus, propellentemque Lilaean
Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam
350ferre sitim Python amnemque avertere ponto,
omnibus immixtas cono super aspice laurus
armaque vel Tityon vel Delon habentia, vel quas
hic deus innumera laxavit caede pharetras.
Iphitus asper agit, genitor cui nuper ademptus
355Naubolus Hippasides, tuus, o mitissime Lai,
hospes; adhuc currus securaque lora tenebam,33
cum tua subter equos iacuit convulsa cruentis
ictibus, o utinam nostro cum sanguine, cervix
!’ Dicenti maduere genae, vultumque per omnem
360pallor iit, vocisque repens singultus apertum
intercepit iter; refovet frigentis amicum
pectus alumna senis; redit atque exile profatur:
o mihi sollicitum decus ac suprema voluptas, 34 35 [p. 160]
Antigone! seras tibi demoror improbus umbras,
365fors eadem scelera et caedes visurus avitas,
donec te thalamis habilem integramque resignem:
hoc satis, et fessum vita dimittite, Parcae,
sed dum labor iners, quantinunc ecce reviso
transabiere duces: Clonin atque in terga comantes
370non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste,
non humiles Aegas altumque Capherea dixi.
et iam acies obtunsa negat, cunctique resistunt,
et tuus armatis iubet ecce silentia frater.’
vix ea turre senex, cum rector ab aggere coepit:
375magnanimi reges, quibus haud parere recusem
ductor et ipse meas miles defendere Thebas,
non ego vos stimulare paremnam liber in arma
impetus, et meritas ultro iurastis in iras — ,
nec laudare satis dignasque rependere grates
380 sufficiamreferent superi vestraeque subacto
hoste manus — : urbem socia de gente subistis
tutari, quam non aliis populator ab oris
belliger externave satus tellure, sed hostis
indigena adsultat, cui castra adversa regenti
385hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores,
hic erat et frater, cerne en ubicumque nefandus
excidium moliris avis: venere volentes
Aoniae populi, nec sum tibi, saeve, relictus,
quid velit ista cohors, et te sentire decebat:
390reddere regna vetant.’ sic fatus, et omnia rite [p. 162]
disponit, qui bella gerant, qui moenia servent,
quas in fronte manus, medio quas robore sistat.
perspicuas sic luce fores et virgea pastor
claustra levat,36 dum terra recens; iubet ordine primo
395ire duces, media stipantur plebe maritae;
ipse levat 37 gravidas et humum fractura parentum
ubera, suceiduasque adportat matribus agnas.
Interea Danai noctemque diemque sub armis,
noctem iterum rursusque diemsic ira ferebat
400ingeminant: contempta quies, vix aut sopor illis
aut epulae fecere moram; properatur in hostem
more fugae, nec monstra tenent, quae plurima nectit
prodigialc canens certi fors praevia fati.
quippe serunt diros monitus volucresque feraeque
405sideraque aversique suis decursibus amnes,
infestumque tonat pater et mala fulgura lucent;
terrificaeque adytis voces clusaeque deorum
sponte fores; nunc sanguineus, nunc saxeus imber,
et subiti manes flentumque occursus avorum,
410tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae,
et non adsuetis pernox ululavit Eleusin
mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis
vidit Amyclaeosfacinus! — concurrere fratres.
Arcades insanas latrare Lycaonis umbras
415nocte ferunt tacita, saevo decurrere campo
Oenomaum sua Pisa refert; Aeheloon utroque
deformem cornu vagus infamabat Acarnan.
Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae 38 [p. 164]
confusum Iunonis ebur; mugire potentem
420Inachon agricolae, gemini maris incola narrat
Thebanum toto planxisse Palaemona ponto,
haec audit Pelopea phalanx, sed bellicus ardor
consiliis obstat divum prohibetque timeri.
Iam ripas, Asopc, tuas Boeotaque ventum
425flumina, non ausae transmittere protinus alae
hostilem fluvium; forte et trepidantibus ingens
descendebat agris, animos sive imbrifer arcus,
seu montana dedit nubes, seu fluminis illa
mens fuit obiectusque vado pater arma vetabat.
430tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae
cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis
gurgite de medio frenis suspensus et armis
ite viriclamat, ‘sic vos in moenia primus
ducere, sic clusas voveo perfringere Thebas.’
435praecipitant cuncti fluvio puduitque secutos.
ac velut ignotum si quando armenta per amnem
pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus
omnibus et late medius timor: ast ubi ductor
taurus init fecitque vadum, tunc mollior unda,
440tunc faciles saltus, visaeque accedere ripae.
Haudproculinde iugum tutisque adcommoda castris
arva notant, unde urbem etiam turresque videre39
Sidonias; placuit sedes fidique receptus,
colle per excelsum patulo, quem subter aperto
445arva sinu, nullique aliis a montibus instant
despectus; nec longa labor munimina durus 40 [p. 166]
addidit: ipsa loco mirum natura favebat.
in vallum elatae rupes devexaque fossis
aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae;
450cetera dant ipsi, donec sol montibus omnis
erepsit rebusque dedit sopor otia fessis.
Quis queat attonitas dictis ostendere Thebas?
urbem in conspectu belli suprema parantis
territat insomnem nox atra diemque minatur.
455discurrunt muris; nil saeptum horrore sub illo,
nil fidum satis, invalidaeque Amphionis arces,
rumor ubique alios 41 pluresque adnuntiat hostes
maioresque timor; spectant tentoria contra
Inachia externosque suis in montibus ignes,
460hi precibus questuque deos, hi Martia tela
belligerosque hortantur equos, hi pectora fletu
cara premunt miserique rogos et crastina mandant
funera, si tenuis demisit lumina somnus,
bella gerunt; modo lucra morae, modo taedia vitae
465attonitis, lucemque timent lucemque precantur.
it geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque
Tisiphone castris; fratrem huic, fratrem ingerit illi,
aut utrique patrem: procul ille penatibus imis
excitus implorat Furias oculosque reposcit.
470 Iam gelidam Phoeben et caligantia primus
hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro
Oceanus lateque novo Titane reclusum
aequor anhelantum radiis subsidit equorum:
ecce truces oculos sordentibus obsita canis
475 exsangues Iocasta genas et bracchia planctu
42 [p. 168] nigra ferens ramumque oleae cum velleris atri
nexibus, Eumenidum velut antiquissima, portis
egreditur magna eum maiestate malorum,
hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles
480praecipitantem artus et plus quam possit euntem
sustentant. venit ante hostes, et pectore nudo
claustra adversa ferit tremulisque ululatibus orat
admitti: ‘reserate viam! rogat impia belli
mater; in his aliquod ius exsecrabile castris
485huic utero est.’ trepidi visam expavere manipli
auditamque magis; remeat iam missus Adrasto
nuntius: excipiunt iussi mediosque per enses
dant iter. illa duces ut primum aspexit Achivos,
clamorem horrendum luctu furiata resolvit:
490Argolici proceres, ecquis monstraverit hostem,
quem peperi? quanam inveniam, mihi dicite, natum
sub galea?’ venit attonitae Cadmeius heros
obvius, et raptam lacrimis gaudentibus implet
solaturque tenens, atque inter singula matrem,
495matrem iterat, nunc ipsam urgens, nunc cara sororum
pectora, eum mixta fletus anus asperat ira:
quid molles lacrimas venerandaque nomina fingis,
rex Argive, mihi? quid colla amplexibus ambis
invisamque teris ferrato pectore matrem?
500 tune ille exsilio vagus et miserabilis hospes?
quem non permoveas? longae tua iussa cohortes
exspectant, multoque latus praefulgurat ense. [p. 170]
a miserae matres! hunc te noctesque diesque
deflebam? si verba tamen monitusque tuorum
505dignaris, dum castra silent suspensaque bellum
horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:
i mecum patriosque deos arsuraque saltem
tecta vide, fratremquequid aufers lumina? — fratrem
adloquere et regnum iam me sub iudice posce:
510aaut dabit, aut ferrum causa meliore resumes.
anne times, ne forte doli, et te conscia mater
decipiam? non sic miseros fas omne penates
effugit: vix Oedipode ducente timeres.
nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales,
515a dolor! — et vestros etiamnum excuso furores.
quodsi adeo perstas, ultro tibi, saeve, triumphum
detulimus: religa captas in terga sorores,
inice vincla mihi: gravis huc utcumque feretur
et pater, ad vestrum gemitus nunc verto pudorem,
520Inachidae, liquistis enim parvosque senesque
et lacrimas has quisque domi: sua credite matri
viscera! si vobis hic parvo in tempore carus
sitque precorquid me, oro, decet quidve ista, Pelasgi,
ubera? ab Hyrcanis hoc Odrysiisve tulissent
525regibus, et si qui nostros vicere furores.
adnuite, aut natum complexa superstite bello
hic moriar.’ tumidas frangebant dicta cohortes,
nutantesque virum galeas et sparsa videres [p. 172]
fletibus arma piis. quales ubi tela viresque
530pectoris impulsu rabidi stravere leones,
protinus ira minor, gaudentque in corpore capto 43
securam differre famem: sic flexa Pelasgum
corda labant, ferrique avidus mansueverat ardor.
Ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula versus,
535nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora 44 precantis
Antigones, variaque animum turbante procella
exciderat regnum: cupit ire, et mitis Adrastus
non vetat; hic iustae Tydeus memor occupat irae:
me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper
540expertus, nec frater eram, me opponite regi,
cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto
pectore in hoc, ubi tunc fidei pacisque sequestra
mater eras, pulchris cum me nox vestra morata est
hospitiis? nempe haec trahis ad commercia natum?
545duc illum in campum, vestro qui sanguine pinguis
spirat adhuc pinguisque meo. tu porro sequeris,
heu nimium mitis nimiumque oblite tuorum?
scilicet infestae cum te circum undique dextrae
nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent?
550tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum
possessumque odiis Argiva in castra remittet?
ante haec excusso frondescet lancea ferro,
Inachus ante retro nosterque Achelous abibit,
sed mite adloquium et saevis pax quaeritur armis:
555haec quoque castra patent, necdum meruere timeri,
an suspectus ego? abscedo et mea volnera dono.
45 46 [p. 174] intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores,
finge autem pactis evictum excedere regnis,
nempe iterum reddes?’ rursus mutata trahuntur
560agmina consiliis: subito ceu turbine caeli
obvius adversum Boreae Notus abstulit aequor,
arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys
arripit et primae molitur semina pugnae.
Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,
565mite iugum, belli quondam vastator Eoi
currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris
Liber in Aonios meritas dimiserat agros,
illas turba dei seniorque ex more sacerdos
sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes
570palmite maturo variisque ornare corymbis
curat et alterno maculas interligat ostro,
iamque ipsi colles, ipsa hasquis credat? — amabant
armenta, atque ausae circum mugire iuvencae;
quippe nihil