previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido: nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent. Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique [2] et a balinei libera est odoribus. Verum 1si positio repugnabit, nec maxima tamen incommoda congruent,2sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe vicina vallis occupetur, quo saepius descendere non sit grave possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat; quae quoniam rarissima est, interventu domini tutius custoditur. Neque ea 3 4 5 6 [p. 440] curatorem fraudulentum tantum, sed etiam immundae segnitiae perosa est. Aeque enim dedignatur, si minus pure habita est, ac si tractetur fraudulenter. [3] Sed ubicumque fuerint alvearia 7non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius: iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo 8condatur instrumentum: sitque maxime repletum praeparatis alveis 9ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quae languentibus adhibentur. [4] Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret, Ut cum prima novi 10ducent examina reges, Vere suo, ludetque favis emissa iuventus: Vicina invitet decedere ripa calori, Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel [5] extracta 11manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt. Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus 12 13 14 15 16 [p. 442] immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus. [6] Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi, maximeque propter salubritatem (nam sunt etiam remedio languentibus) cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinus:17quin etiam cunilae et thymi frutices, item violarum, vel quaecunque 18utiliter deponi patitur qualitas terrae. Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni. Nec minus vitentur cavae rupes aut vallis argutiae, quas Graeci vocant ἠχοῦς. 19

1

2

3 arbusto SAac.

4 post oleribus add. et stercorosis herbis a: om. SA: et stercoris herbis c (in marg.) A.

5 verum A2ac: vel et S: vellet A1.

6 congruent A2oc: congluent SA1.

7

8

9

10

11

12 alvearia A2ac: albaria SA1,

13 quo om. SAac.

14 alveis A2ac: alubis SA.

15 prima novi edd.: vere novo SAac.

16 extracta SA1: extructo A2ac.

17

18

19

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: