Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Habuit geminata vehicula et aurata contemptis [2] argentatis et eboratis et aeratis. iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum vel ternas et amplius et sic vectatus est, sed plerumque nudus, cum illum nudae traherent. [3] Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad cenam et item octo luscos et item octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut [4] de his omnibus risus citaret. donavit et argentum omne convivis quod habuit in convivio et omnem [5] apparatum poculorum, idque saepius, hydrogarum 1 Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset, quam postea statim [6] Alexander reddidit, proponebat praeterea iis quasi themata, ut iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius placuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret, quae tunc [7] et in raritate videbatur et in honore, si ius 2 autem displicuisset, iubebat ut semper id comesset, quamdiu [8] tamen melius inveniret, semper sane aut inter flores [9] sedit aut inter odores pretiosos, amabat sibi pretia 3 maiora dici earum rerum quae mensae parabantur, orexin convivio hanc esse adserens.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.