previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Domino Papae Agroecio salutem

Biturigas decreto civium petitus adveni: causa fuit evocationis titubans ecclesiae status, quae nuper summo viduata pontifice utriusque professionis ordinibus ambiendi sacerdotii quoddam classicum cecinit, fremit populus per studia divisus; pauci alteros, multi sese non offerunt solum sed inferunt, si aliquid pro virili portione secundum deum consulas veritatemque, omnia occurrunt levia varia fucata, et (quid dicam?) sola est illic simplex impudentia. [2] et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident, remque iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur. proin quaeso, ut officii mei novitatem pudorem necessitatem exspecta- [p. 310] tissimi 1 adventus tui ornes contubernio, tuteris auxilio. [3] nec te, quamquam Senoniae caput es, inter haec dubia subtraxeris intentionibus medendis Aquitanorum, quia minimum refert, quod nobis est in habitatione divisa provincia, quando in religione causa coniungitur, his accedit, quod de urbibus Aquitanicae primae solum oppidum Arvernum Romanorum 2 reliquum partibus bella fecerunt, quapropter in constituendo praefatae civitatis anti-stite provincialium collegarum deficimur numero, nisi metropolitanorum reficiamur assensu. [4] de cetero quod ad honoris vestri spectat praerogativam, nullus a me hactenus nominatus, nullus adhibitus, nullus electus est; omnia censurae tuae salva inlibata solida servantur. tantum hoc meum duco, vestras invitare personas expectare voluntates laudare sententias, [p. 312] et 1 cum in locum statumque pontificis quisque sufficitur, ut a vobis praeceptum, a me procedat obsequium. [5] sed si, quod tamen arbitror minime fore, precibus meis apud vos malesuadus obstiterit interpres, poteritis praesentiam vestram potius excusare quam culpam; sicut e diverso, si venitis, ostenditis, quia terminus potuerit poni vestrae quidem regioni, sed non potuerit caritati. memor nostri esse dignare, domine papa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: