Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. AD IOANNEM MEDICEM COSMI MAGNI DUCIS HETRURIAE F.

Cosmi progenies inclyta maximi,
Ioannes, decus et gloria Hetruriae,
In te quid celebret nostra potissimum
Anceps si dubitat Musa, nec invenit,
5Quem finem statuat, quave ab origine
Primum exorsa canat tot bona, quae tibi
Concordi tribuunt numine Coelites;
Quid mirum? veterum namque se imagines,
Unde ortum repetis, protinus offerunt:
10Queis se supra alios Tuscia sustulit
Ad coelum et tetigit sidera vertice.
Mox fratres animum ad se rapiunt tui:
Quorum qui poterit dicere regias
Laudes, idem etiam quot mare fluctibus
15Pertundat Zephyris littora flantibus
Atque aether rigidis quot micet ignibus
Percensere queat, dum patet undique.
Sed quorsum haec? quoniam non tua ducis haec,
Quae non prestiteris tutemet, et labor
20In queis non aliquis se tuus efferat,
Laudari meritis possit uti suis.
Ergo non ego te, flos iuvenum, canam,
Quod forma egregii corporis atque opes
Et praestans veteris nobilitas domus
25Reddant conspicuum, sed quod amabilis
Cunctis, das operam, nullus ut uspiam
Virtute anteeat, sive agiles equi
Armos collibuit frangere Thessali,
Seu torquere lacertis iaculum in feras,
30Tractare aut manibus tela decentibus,
Aut nando tumidi fluminis alveum
Tranare et rapidis vincere cursibus
Eurique et Boreae flamina praepetis.
Atque haec forte aliquem si moveant parum,
35Id certe moveat, quod potis abdere
Cum te in deliciarum illecebras fores,
Fortunae pariunt quas bona divitis,
Doctrinae in studiis pervigilaveris,
Musis et Clario gratus Apollini:
40Sese munierit nullus ut artibus,
Dignis ingenuo pectore, pluribus.
Quare si mea, nunc quae tibi mittere
Ausus sum, veluti culta probaveris
Ipse unus, videar posse, beatus ut,
45Monstrari digito praetereuntium.


2. AD FRANCISCUM TOLETUM SOCIETATIS IESU

Pater Tolete, cuius admirabilis
Rerum omnium scientia
Vitaeque purae et absque labe sanctitas
Convertit in se totius
5Aetatis oculos huius, ut quod valdius
Seorsum stupescant singuli
Simulque cuncti prorsus esse nil putent
Unaque voce praedicent.
Nam nullus usquam vivit integerrimus,
10Qui te sibi non praeferat,
Tuaeque comparatus innocentiae
Sese nocentem non vocet,
Libensque fassus id, quod est, vestigiis
Si rite inhaeserit tuis,
15Non se beatum praeter omnes autumet
Speretque postmodum fore,
Ut mentium Coelestium patri Deo
Acceptior deserviat,
Vitamque felix degat unus undique
20Bonis refertam maximis.
Nam quid necesse nunc referre pluribus,
O lux Iberae gloriae,
Doctorum ut omnis ordo te praestantibus
Ad astra laudibus ferat?
25Ut tu tenebras intimas discusseris
Tuis libellis aureis
Tota ex Lycei porticu? in queis se diu
Inambulantes volucrant?
Ut ipsa Patrum scripta, quae divinitus
30Dictavit ollis Spiritus
Superne missus, ipse sic illuxeris,
Ut Phoebus illucet diem?
Quid? cum remissis hinc et hinc, ut assolet,
Curis severioribus,
35Musas revisis, non ne dulci carmine,
Quod pangis, omnes praeteris,
Quotcumque nostra protulere secula
Aequasque te prioribus?
Quid? cum diserte disputas de feriis
40Et maximis negotiis
Statuque rerum publicarum, regibus
Consultatus a potentibus?
Eventa cuncta, cuncta, quae putaveris
Agenda, non vel Delphici
45Sunt certiora oraculis Apollinis?
Quo tempore illa credidit
Aetas dari mortalibus certissima,
Nec fas haberi non rata?
Ut iure te mirentur omnes omnium
50Mortalium decuriae
Colantque tamquam heroa quemdam maximum,
Et numen in terris novum.
Quos inter et me forte si locaveris
Benignus, o, quas gratias
55Agam Parenti Coelitum, qui me reum
Huiusce voti fecerit?


3. AD BONAM VALETUDINEM PRO GEORGIO CORNELIO

O Diva, sedes quae colis arduas
Semperque laetis Coelicolum interes
Mensis et indulgens choreis
Esse iubes procul usque curas:
5Sic te pavores undique, sic fames
Tristesque morbi, sic macies malas
Depulsa vitet sub tenebras
Inque nigro dominetur Orco,
Risusque blandi pepetuus comes
10Adsit vicissim lusus et aureae
Cum Gratiis Horae ac perennis
Laetitiae Venus alma mater,
Mater pudici sancta Cupidinis
Altrixque castae grata licentiae:
15Cui ventus atrox sic iubenti et
Saeva maris cadit unda saxis,
Saevi quiescunt turbinis impetus,
Nubes relinquunt aethera, nec sola
Terrae salubri iam madescunt
20Rore nisi Zephyrisque flabris;
Tum se virenti gramine pascua
Vernisque passim floribus induunt,
Tum dia vitae dux beatae
Corda per insinuat voluptas.
25Nam quae sit auri te sine divitis?
Quae liberorum gratia? quae imperii
Late patentis, quaeve curae,
Quaeve mali requies laboris?
Redde o precamur te bona supplices
30Hic quicquid usquam est et iuvenum et senum,
Redde o merenti, nec priorem
Invideas iuveni salutem,
Pro quo Adriani littora marmoris
Atque ora Tusci nobilis aequoris
35Suspendit altis vota Divis,
Nec modus aut gemitu aut querelis
Ponetur ullus tristibus antea,
Quam saevientem depuleris luem,
Votique nostri nos precisque
40Feceris adveniens potentes.
Tu sola fletum sistere, tu potes
Nobis dolorem hunc demere maximum;
Et dignus ille est quem revisas
Protinus incolumemque serves.
45Nam sempiternas nec reverentior
Mentes honorat, nec melior colit,
Integritatis nec perinde
Ullus amans fideique certae
Custos, et asper sontibus et ferox
50Atque innocenti commodus extitit,
Virtutis invictus satelles
Et scelerum metuendus ultor.


4. AD ALFONSUM CARAFAM CARDINALEM

Nec, quam sollicitus tum mihi fregerit
Omnem sensum animi, quamve gravis dolor
Mi sese extulerit pectore in intimo,
Cum te Fors mala perculit,
Ullus, sit licet et doctus et eloquens
5Hybernisque fluat plenior amnibus,
Urna cum pluvias fundit Aquarius,
Dicendo facile explicet.
Nec rursum o columen Parthenopes novum,
O spes Italiae fida labantis in
Peius quotidie, o gloria seculi et
Virtutum decus omnium,
10Alfonse: ipse equidem nunc ego, dulcia
Quamquam Sythoniae more nivis cadant
Iam verba e mediis visceribus mihi,
Umquam sim potis assequi,
Quantum laetitiae pectore ceperim,
Cum tot post hyemes atraque tempora,
15Quorum vi misere iam nimium diu
Conflictatus es innocens,
Discussis tenebris candidior tibi
Illuxisse dies denique visus est,
Multis ille quidem gratus, at hercule
Mi gratissimus, unice
Qui te, qui veteres gentis imagines
20Et fastos memores actaque tot domus
Non uno veneror nomine, qui tuas
Virtutes colo proprias.
Ergo o perpetus affici honoribus,
Et cultu iuvenis digne superstite,
Istanc ex animo nunc ego gratulor
Fortunam tibi prosperam.
25Et cunctos veniens laetior in dies
Rebus se facilem praebeat ut tuis
Sic opto et cupio, nil sit ut in meis
Votis, quod magis expetam.


5. AD SE IPSUM

Quis hoc futurum credidisset Angeli?
Amicus ille, plurimum qui se tibi
Debere norat idque fassus antea
In amore tete praeferebat omnibus,
5Tui suique factus immemor modo
Oblivioni teque seque una dedit.
Quis hoc futurum credidisset Angeli?


6. IN FEDERICI FELTRII URBINATIUM DUCIS EFFIGIEM

Artes si docuit Punica gens suas
Captantem insidiis Annibalem duces,
Si praestante Philippus
Fudit consilio hostium
Invictas acies, si sapientia
Sertori potuit bellica caedibus
Non unis legiones
Affecisse Quiritium:
5Ingenti quoque te Sfortia gens suo
Astu consilioque et sapientia
Instructum bone Feltri
Bellis extulit horridis.
Sic casus similes, quos tibi bellicus
Orbatos oculo fecerat altero,
Virtus ipsa coegit
Invitos quoque cedere.
Cui praeter decora haec maxima, maximas
10Grates Aonidum docta cohors refert,
Culti et ripa Metauri
Et fluxu Tiberis rapax.
Dum terras igitur conteget undique
Coelum, cum Latio Graecia nobili,
Quod vivit tibi semper
Se debere fatebitur.


7. AD BENEDICTUM VARCHIUM, IN OBITUM LUCAE MARTINI

Quales aerio e vertice montium
Amnes primum humili flumine defluunt
Radicesque suis imbribus arborum
Imas suaviter irrigant,
Ac mox propositum dum peragunt iter,
5Paulatim innumeris fontibus alveum
Aucti, praecipites iam magis ac magis
Quercus funditus eruunt.
Qualisve Ismarius Thracia ab ultima
Primum flat Boreas lenis et aequoris
Undae raucisono murmure perstrepunt
Ad primi vada littoris;
10Maior dein hyemem concitat horridam
Incumbens pelago, nec prius impetum
Aurarum cohibet dura minantium,
Quam secum omnia verterit,
Quassasque ad scopulos impulerit rates
Saevo circumagens vortice turbinis
15Syrtesque in medias urserit et rapax
Alto cinxerit aggere.
Varchi, sic lachrymas fundere suevimus,
Sic lenes gemitus, sic querimonias,
Si quid, quod miseri nolumus, accidit,
Sic suspiria primulum
Non alte petimus; postmodo quae suas
20Vires concipiunt non secus ac leves
Scintillae silicis fomite in arido
Sensim incendia suscitant.
Luctum luctus alit, quando aditum semel
Moerori penitus qui patefecerit,
In moerore iacet perpetuo et malam
Auget tristitiam in dies,
25Donec fractum animum sollicitudine
Victor praesidiis deiicit omnibus,
Nec se praeterea perditus erigit,
Nec carus moritur suis.
Ergo mollitiem hanc protinus abiice
Et finem numeris flebilioribus
30Tandem impone. Tuos moestus ab aethere
Summo percipit auribus
Questus et lachrymas damnat amabiles,
Laetus Pierio qui prius audiit
Voces dulciloquas saepius et modos,
Quos cantu dare sueveras;
Atque odit querulae carmina tibiae,
35Postquam in perpetuam lumina condidit
Noctem ille ingenii cultor et omnium
Virtutum specimen, tuus
Martinus, probitas cui parit et fides
Immortale decus, nomen et inclytum,
Quod nullo intereat tempore, dum poli
Pascent sidera vertices.


8. AD ARNUM AMNEM

Pater beate fluminum liquentium,
Quotcumque Hetruriam rigant,
Iugique fluxu dissecant Tuscos agros
Pulsantque Tyrrhenum mare,
5Nunc defluenti tardiores agmine,
Nunc acriores impetu:
Vale Arne multi et pervetusti nominis,
Quod nulla mutavit dies
Umquam, nec ulla barbarorum incursio,
10Nec vis iniqui sideris.
Seu te laboriosus olim filius
Iovis tonantis, ardua
Cum Faesularum condidisset moenia
Reversus orbe ab ultimo,
15Sic nuncupavit, mutuatus nomen id
Arne ab sua Baeotiae;
Seu tu vocatus sic fuisti ab incolis,
Quos ipsamet produxerat
Hetrusca tellus quosque in ipsis finibus
20Tibi educari videras:
Nam quod colonos esse credant Lydios
Docti putarunt fabulas.
Sed tu vel hic, vel ille malis dicier
Hetruscus an Baeotius,
25An Lydus altae clara proles Omphales,
Ceu fama fert, et Atyos:
Vale beate fluminum pater, vale.
Hybernus et te Iupiter
Foecundet imbre sic, ut ire iam queas
30Uni tibi simillimus,
Utrinque ripas inter altas dum fluis
Aptis onustus alveis
Hucusque merces convehentibus suas,
Quae post in urbe veneant.
35Vale Arne nunc. Salvere mox te iussero,
Pater beate fluminum,
Cum litterarum conticentibus scholis
Revertar huc celerrimus.
Me namque soles inter ardentissimos,
40Quibus perusta exaruit
Hetrusca tellus omnis et frigentium
Aquae perennes fontium,
Refrigerasti temperatis fluxibus
Salubribusque balneis.
45Ergo o beate fluminum pater vale,
Rursusque cum revenerit
Aestas, calores vix ferentem me bono
Refrigerato flumine.


9. IN HORTUM

Horte et vepretis tristior densissimis
Palustribusque uliginosior locis.
In quo colendo, ni patrum vana est fides,
Versatus olim est Insuberque villicus,
5Nec non Hetruscus et malo assuetus Ligur
Diu: neque omnino aliquid ullus extudit.
Cum reddidissent ante valde fertiles
Quoscumque foecundo irrigarant flumine,
Festiva ut illi copia posthac sua
10Civesque recreaverint et hospites,
Umbrisque soles frigidis defenderint.
At tu vepretis tristior densissimis,
Expensa cui feruntur annis singulis
(Quis hoc putaret?) ipsa tota millia
15Triginta et amplius, peritque caeteris
Agris feracibus, neque ipsius manu
Heri sat umquam liberaliter satis
In te colendo quicquid insumi solet.
Cur non pruinis ustus et caloribus
20Saevae miser Caniculae, iam desinis
Et nos et ipsos enecare villicos
Betisque malvisque et cicutis? o precor
Aresce nobis horte: iam nimis diu
Moraris; aresce horte nobis et sinas
25Feraciores excoli Pisis agros.


10. DE BELLICIS LAUDIBUS HYAPPINI VITELLII

Maximi Clio soboles Tonantis,
Dulcis o Phoebi soror, o perennis
Coeli et astrorum requies, virumque
Iuge levamen,
5Musa, quae numquam sinis interire
Nomen heroum, tenebrisque et Orco
Vindicans, fortes hominum caduco
Eximis aevo:
Huc ades, si te numeris canenti
10Bellicas laudes iuvat affuisse;
Huc ades, dum nos celebramus acris
Facta Vitelli.
Hostibus quam sit metuenda virtus,
Orta quae patrum semel e triumphis
15Posteros deinde est comitata cunctos
Mille per annos,
Testis est nostris male fida rebus
Cyrnos haud una labefacta clade,
Cum iugum presso vetus exuisset
20Libera collo.
Quaeque suscepto temere impedivit
Sena se bello minus auspicato,
Tusca ubi effuso maduit recenti
Terra cruore
25Saepe et audaces cecidere Galli
Non semel victi, nec acerba passi
Una, sed crebro cumulata latis
Funera campis.
Testis et priscae spatiosa Cossae,
30Nota quae saevo nimis ora Mauro
Suspicit muris geminisque tutam
Arcibus Ilvam.
Quippe Turcarum refluens natavit
Sanguine, et sagittiferos maniplos
35Vidit infractos Italis dedisse
Terga manusque.
Venerat iussu Scythici tyranni
Nostra praedatum numerosa classis
Littora, et Tusci maris obsidebat
40Aequor et oram.
Illa non molles Arabas Syrosve,
Non parum fortes Lycios vehebat,
Sed truces Dacos et amica Marti
Pectora Bessos.
45Quin et immites aderant Geloni
Pellibus tecti caput, et ferentes
Gnossias tergo pharetras et acres
Paeones arcu.
Nec suas non et Cilicum catervae
50Iunxerant una validas bipennes,
Laeva quos armat clypeo latusque
Cingitur ense.
Hos metu plenus Ligur atque Hetruscus
Finibus pulsi patriis dolebant
55Arduas passim populare sedes
Templaque Divum.
Dumque nutricis vel adhuc egentes
Liberos a se procul ire captos,
Duci et uxores miseraque vinctas
60Compede matres
Triste plorarent, aciem superbus
Littore in primo maris instruebat
Hostis, ut Tuscas ferus inter urbes
Castra locaret.
65Tunc Hyappini memoranda virtus:
"Ecquis o mecum generosa pubes
Primus huc audax? (ait) et paratum
Vadit in hostem?
Partus hic nobis hodie triumphus,
70Et decus, quantum patribusque avisque
Facta quos clarant sua, comparasse
Nulla feruntur
Secula". His dictis metuendus hasta
Evolat, qualis Iovis imminenti ab
75Rupe Massylos ruit in dracones
Fulva satelles.
Primus et densas aperit cohortes
Vi, minis, ferro; peditesque et ipsos
Principes leto dat, et obstinatos
80Fundit agitque.
Nec manus pugna prius abstinere
Doctus, hostilem periisse quam rem
Sentiat victor, tepefecit alta
Littora caede.
85Tunc humi fortes cecidere Daci,
Paeones, Bessi, Cilices, Geloni.
Tum suo primum didicit periclo
Barbara classis
Dextra quid possit, quid avita virtus
90Ausonum tanto duce: dum relicta
Parte maiori sociisque longe
Fugit inultis.


11. AD ANTONIUM CIOFIUM IURECONSULTUM

Feruntur olim tres fuisse virgines
Thaumante natae, queis voracius nihil
Aetas parentum vidit, aut rapacius.
Testatur hoc vel oris horror asperi,
5Manusque obuncae, venter et profundior,
Quam Scylla, quam Charybdis ulla immanior.
Quarum Celeno, quam vocamus, principem
Locum tenere creditur, sed alterum
Furens Aello, tertium rapax soror,
10Nomen volatus cui celerrimus dedit.
Hae regis olim Thracis haud mensas modo
Cibis onustas inquinabant foetidae,
Sed in profunda deprimebant viscera
Quaecumque promus-condus extulerat penu,
15Opes ut omnes devorarent imperi
Fameque cunctos enecarent Bistonas.
Sed ut priora secula haud inaniter
Tibi locuta forte persuadeas,
Quid has sorores ipse credam, percipe.
20Fuere tres tum iudices, quos litibus
Diiudicandis ille rex praefecerat,
Libidinose et insolenter improbi.
Hi ius quod ipsum vendiderunt omnibus,
Nefasque miscuere fasque saepius,
25Contentiones excitarunt plurimas;
Regemque mentis lumine orbatum suae
Simulque falsos virginum vultu Scythas
Ad indigentiam impulere huiusmodi,
Ut quod comesset, haud haberet quispiam;
30Donec fugatos Zetus et Calais procul
Plotas relegant ultimas in insulas.
Illic rapaces in volucres Iupiter
Iratus omnes vertit et iussit suas
Canes vocari sic, ut ipsae sumerent
35Modesta, cum liberet, ora iudicum
Variisque poenas irrogarent gentibus,
Quo iure, quave iniuria. Sic plurimi
Fuere ab istis perditi, ceu perdite
Nunc nos ab iisdem perdimur: nec profuit
40Quod tu Ciofi docte quodque ceperint
Paterque filiusque me suam in fidem
Asinii, clientum fida spes, quod aequior
Usquam sit acta nulla causa gentium,
Quod vestra praestet omnibus scientia,
45Qui sunt, vel olim qui fuere maxima,
Terrarum ut orbis novit, advocatio.
Scitum ergo id est, quod dicitur: plus unius
Apud rapaces posse summam gratiam
Pecuniamque, iura quam civilia,
50Rem si probandam luce monstrent clarius.


12. AD TIPPULAM MEDICUM

Nil esse certum credidere nonnullae
Scholae, quod ulli percipi putent posse.
Nam saepe quisque decipi suos sensus
Sentit videtque. Nempe in amnibus remi
5Existimantur esse prorsus inflexi,
Imas in undas cum trireme de summa
Pendent remissi. Nec minus columbarum
Circum refulget aureis nitens plumis
Coloribusque plurimis litum collum
10In sole dum versatur. Et tamen falsum est
Et hoc et illud. Namque nec recurvantur
Remi, nec auro nec coloribus fulget
Collum columbae, quod videtur, in multis.
Nil ergo certum scire possumus quicquam,
15Si veritatis nuntii ministrique
Falluntur ipsi saepe principes sensus?
Haec disputantum somnia et meras nugas
Ostendit esse nuper ille, quem dicunt
Et apte et eleganter inter aequaleis
20Saltare consuevisse, et inde cognomen
Tulisse saltatoris, in scholis donec
Est Adrianis commoratus; artisque
(Quis tunc futurum credidisset hoc umquam?)
Gnarus sciensque nullius bonae, nunc se
25Gnarum medendi venditat malo plane
Cum damno Hetruscae civitatis, et gentis
Certus peremptor carnifexque crudelis.
Ille ergo saevus, ille scilicet tortor
Ostendit unum hoc posse scire nos certum:
30Omnes perisse, queis medetur, aegrotos.


13. AD FERDINANDUM MEDICEM CARDINALEM

Darius olim Xerxis illius pater,
Quem navigasse Thessalos montes ferunt
Et ambulasse Thraciam Propontidem,
Cum forte mirae granditatis Punicum
5Malum patefecisset, unde plurima
Apparuere grana mirum in ordinem
Digesta ciccos inter et membranulas;
Interrogatus, an ne tot carbunculos
Habere vellet masculos, an quidpiam
10Aliud, quod esset carius carbunculis
Cunctisque gemmis Indici maris: "Equidem
(Respondit ille) si optio haec detur mihi,
Non regna, non elegerim pecuniae,
Aurive possidere tot praedivitis
15Venasque thesaurosque, sed tot Zopyros,
Fidos amicos scilicet". Ceu diceret
Se malle Cosmus ille, qui tuus est pater,
Habere, quam tot regna, tot Torellios.


14. AD MARIUM COLUMNAM

Olim volucres, cum solebant a metu
Nos inter ire liberae
Formidinisque prorsus expertes malae
Habere sic commercia,
5Ut interessent omnium celebribus
Mortalium conventibus,
Coorta derepente tristis extitit
Rerum omnium penuria.
In qua misellis cum nihil plane foret,
10Quo pellerent diram famem,
Essentque terris clausa cunctis horrea
Agrique contecti nive,
In concionem prodiere, quomodum
Rebus pararent perditis.
15Ibique dictis commodum sententiis,
In hanc itum est ab omnibus:
Uti volucres singulae pennas sibi
Alis ab ipsis vellerent,
Et inde vestem texerent multiplicem.
20Quae, cum coloribus foret
Distincta pulchris, illico potentibus
Venumdaretur regibus;
Ac mox coacta publice pecunia
Emptis redirent frugibus.
25Id ergo tota ut approbavit concio,
Pennas volucres vellere,
Quas inter omneis ducerent pulcherrimas,
Unumque conferre in locum.
Dehinc, beatae veste confecta, suas
30Quaeque aestimare plurimi
Sibique soli plaudere, asserens fore,
Ut vestis ob suas modo
Pennas placeret utque earum nomine
Divenderetur optime.
35Primumque res successit haud multo secus,
Atque antea putaverant.
Sed mox, ut illas alteras pennas semel
Pennae voraces alitis,
Quae saevientis est ministra fulminis,
40Mixtas vorarunt (et quidem,
Ut fabulantur, indidit vim Iupiter
Cum primum ab Idae vallibus
Tulere regis filium) sed ut tamen
Pennas vorarunt caeteras,
45Contempta vestis ipsa, despicatui est
Pictura ducta textilis.
At rursus illae, nesciae videlicet
Quid accidisset, alteram,
Quaestus lucrique spe futuri, credulae
50Cum mox venirent venditum
Secumque mirarentur esse neminem,
Qui vel levem pecuniam
Ibi occupare vellet, haec petentibus
Silentii causam novi,
55Respondit ipsis unus ex emptoribus:
"Abite fallaces aves,
Vobisque habete vestra mercimonia
Unaque pennas putridas.
Quod si quid exportare posthac forsitan
60Ex hisce vultis nundinis,
Pennis reversae ferte textam stragulam,
Quae permanere in posterum,
Aliis cito pereuntibus pennis, diu
Superstites ipsae solent".
65Sic nos Columna debitas poenas tibi,
Phoebi Columna maximum
Decus, luemus e disertorum choro
Coetuque reiecti: tuis
Qui perpolitis forte nostros iunximus
70Cum versibus versus malos,
Minuta vatum turba. Nec, fastidio
Pro nostro et insolentia,
(O, non ferendam tempore ullo audaciam
Poenaque plectendam gravi)
75Vim sustinere posse desperavimus,
Mari, tuorum carminum;
Vim, quae perinde nostra devoraverit
Attriveritque carmina
Paucis diebus, ut vorari palumbae
80Et atteri lamnae solent,
Quas, forte lima dum secantur, ilicet
Evanuisse cernimus.


15. AD M. TULLIUM BEROIUM

Quicumque veram te quietem persequi,
Diserte Beroi, putat,
Unumque te miratus, uno in te stupet,
Haud errat is, me iudice.
5Neque hercle dico hoc ipse, quod parentibus
Virtute claris, et loco,
Et civitate pervetusta sis satus;
Divesque opibus et copiis
Tuae beatus incolas sedes domus,
10Solumque dulce patriae,
Felicitatis plurimum tibi haec licet
Afferre non ulli negent;
Sed quod subacti dotibus pulcherrimis
Ornatus ingenii colis
15Musas ab urbe procul et ab negotiis
Vitae molestioribus;
Canisque laetus fertilis ruris bona,
Et quae sequatur singulas
Horas voluptas, quoque fallamus modo,
20Si nos quid urit turbidos.
Nec, Vere cum soluta nix Favoniis
Lapsus adauget fluminum,
Non dicis, almae vitis ut propagines
Tenerrimique palmites
25Superne gemmas turgidas trudant suas,
Ut induant sylvae comas,
Arbusta florem, molle gramen pascua,
Quod mox petulcae tondeant
Morsu capellae, dum per asperos vepres
30Lascivientes gestiunt;
Ut rore dulci, ut uvidis herbis oves
Pastae revertantur domum,
Agnisque, clausos mane quos reliquerant,
Distenta portent ubera.
35Quin pertinaces addis, ut cantus die
Noctuque Aedon integret,
Dum voce rura, voce mulcet aethera,
Totumque iam flammis dolet
Novis peruri pectus et medullulas
40Amoris aestu liquier.
Quos haurientes auribus questus, vagas
Ducunt choreas cum suis
Mixtae puellae amantibus sub ilice
Densa, vel ulmo sub cava,
45Afflantque passim mutuae mentem omnium
Et ossa pervadunt faces:
Faces iugalis illices Cupidinis
Castoque amori praeviae.
Quid? quae canenti praestat uni non iners
50Aestas tibi solatia?
Sive arva aduncae dentibus falcis metis,
Seu tu maniplos alligas,
Spicisve grana discutis flaventibus,
Alteve iacta ventilas;
55Seu cum meridiatus exis vespere
Et aspicis laetos greges
Cubare villae limen ad notum suae
Ervoque praepingues boves;
Vel cum celebras luce festa ludicrum
60In gratiam viciniae,
Solvisque dulce praemium victoribus,
Quod quisque se dignum ferat;
Atque inde cum se torridus fregit calor,
Aut amne proximo lavis,
65Lymphaque temperata te refrigeras
Salubribusque balneis;
Aut conticentem suscitas musam lyra,
Fidesque contentas moves
Nervisque molle carmen aptas, suaviter
70Quod accinant puellulae.
Iam vero ad illas quisquis oculos verterit
Suos, tibi quas exhibet
Autumnus uvas vite ab alta pendulas,
Et poma, quae carpas manu,
75Fervensque mustum, quod cavo exceptum lacu
Pressos reponas in cados;
Quisquis per agros et vepreta viderit
Urgere te semel feras
Atque impedire retibus densissimis
80Viscoque deceptas aves,
Vere beatum, Marce Tulli, te putet,
His qui fruare commodis
Et ruri et ipsa in urbe, dum complecteris
Vitae latentis singulas
85Laudes venusto persecutus carmine,
Quod in futurum dulcibus
Nymphis dicatum (si qua vatibus fides)
Non ulla delebit dies.







Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: