11. ad Ioannem Casam
Disertissime CASA, quem libellumLegendum dederas mihi, relegi
Saepe ac saepius, et tamen legendi
Is desiderium mihi reliquit.
5Nec mirum; siquidem tuus libellus
Tam doctus, numerosus, elegansque est,
Ut scriptus videatur aureo illo
Saeculo Ciceronis, atque ab ipso
Divino Cicerone. Nec profecto
10Vivet iste minus diu libellus,
Quam libri Ciceronis. Ergo, CASA
Disertissime, perge, saeculumque
Nostrum orna aureolis tuis libellis.