previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Philemativm

Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter

nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.

Sc.

Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna

fuit.

Philem.
Quíd ea messis attinet ad meam lavationem?

Sc.

5Nihilo plus quam lavatio tua ad messim.

Philol.
O Venus venusta,

haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem

detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido

in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:

madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis.

Philem.

10Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat.

volo placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.

Sc.

Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?

non vestem amatores amant mulieris, sed vestis fartim.

Philol.

Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.

15ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum.

Philem.

Quid nunc?

Sc.
Quid est?

Philem.
Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat.

Sc.

Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.

Philol.

Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui,

neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.

Philem.

20Nolo ego te adsentari mihi.

Sc.
Nimis quidem stulta es mulier.

eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?

equidem pol vel falso tamen laudari multo malo,

quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.

Philem.

Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi.

Sc.

25Ita tu me ames, ita Philolaches tuos amet, ut venusta es.

Philol.

Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?

quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio.

periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti.

Sc.

Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam

30nunc stultam stulte facere.

Philem.
Quin mone quaéso, si quid erro.

Sc.

Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi

morem praecipue sic geras atque alios asperneris.

matronae, non meretricium est unum inservire amantem.

Philol.

Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?

35di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant,

nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.

Philem.

Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere.

Sc.
Stulta es plane,

quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.

moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.

Philem.

40Non spero.

Sc.
Insperata accidunt magis saépe quam quae speres.

postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas

mea dicta, ex factis nosce rem. vides quaé sim; et quae fui ante.

nihilo ego quam nunc tu ... amata sum; átque uni modo gessi morem:

qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit,

45reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo.

Philol.

Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici.

Philem.

Solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit:

illi me soli censeo esse oportere opsequentem.

Philol.

Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio.

50bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa.

Sc.

Inscita ecastor tu quidem es.

Philem.
Quapropter?

Sc.
Quae istuc cures,

ut te ille amet.

Philem.
Cur obsecro non curem?

Sc.
Libera es iam.

tu iam quod quaerebas habes: ille nisi amabit ultro,

id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti.

Philol.

55Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.

illa hanc corrumpit mulierem malesuadavitilena.

Philem.

Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.

Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam.

Sc.

At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum

60dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere.

Philol.

In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi

fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.

Philem.

Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi,

atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.

Philol.

65Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem

te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.

Sc.

Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum

atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,

soli gerundum censeo morem et capiundas crines.

Philem.

70Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.

ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.

Philol.

Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius,

quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.

Sc.

Quid illís futurum est ceteris qui amant?

Philem.
Magis amabunt,

75quom me videbunt gratiam referre bene merenti.

Philol.

Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur,

ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.

Sc.

Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur,

neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.

Philol.

80In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri,

nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.

Philem.

Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:

nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.

Philol.

Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem,

85pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.

videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum:

quae pro me causam diceret, patronum liberavi.

Sc.

Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines.

nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.

90si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.

Philem.

Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,

ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.

Sc.

Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:

quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?

Philol.

95Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,

dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.

Philem.

Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.

Sc.

Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.

Philol.

Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier?

100nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.

Philem.

Cedo cerussam.

Sc.
Quid cerussa opust nám?

Philem.
Qui malas oblinam.

Sc.

Vna operá ebur atramento candefacere postules.

Philol.

Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.

Philem.

Tum tu igitur cedo purpurissum.

Sc.
Non do. scita es tu quidem.

105nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?

non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,

neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.

Philem.

Cape igitur speculum.

Philol.
Ei mihi misero, savium speculo dedit.

nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.

Sc.

110Linteum cape atque exterge tibi manus.

Philem.
Quid ita, obsecro?

Sc.

Vt speculum tenuisti, metuo olant argentum manus:

ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.

Philol.

Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.

ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.

Philem.

115Etiamne unguentis unguendam censes?

Sc.
Minime feceris.

Philem.

Quapropter?

Sc.
Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.

nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,

vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,

ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico

120itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.

quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas.

Philol.

Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.

verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit,

quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt.

Philem.

125Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha.

Sc.

Non me istuc curare oportet.

Philem.
Quem obsecro igitur?

Sc.
Eloquar:

Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.

nám amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.

quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?

130purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.

pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:

poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.

pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.

nam si pulchra est, nimis ornata est.

Philol.
Nimis diu abstineo manum.

135quid hic vos agitis?

Philem.
Tibi me exorno út placeam.

Philol.
Ornata es satis.

abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea,

mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.

Philem.

Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,

mea voluptas.

Philol.
Em istuc verbum vile est viginti minis.

Philem.

140Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.

Philol.

Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.

triginta minas pro capite tuo dedi.

Philem.
Cur exprobras?

Philol.

Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?

nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.

Philem.

145Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.

Philol.

Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:

tu me amas, ego amo; merito id fieri uterque existimat.

haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;

qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.

Philem.

150Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.

vide, tali ubi sint. vin unguenta?

Philol.
Quid opust? cum stacta accubo.

sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua?

is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,

conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (193 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: