previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Harpax

Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae,

ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles,

septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit

symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,

5Ballió leno ubi hic hábitat.

Ps.

St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.

novo cónsilio nunc míhi opus est,

nova rés subito mi haec óbiectast:

hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.

10iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.

Harp.

Óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.

Ps.

Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;

nam ego precator et patronus foribus processi foras.

Harp.

Tune es Ballio?

Ps.
Immo vero ego eius sum Subballio.

Harp.

15Quid istuc verbist?

Ps.
Condus promus sum, procurator peni.

Harp.

Quasi te dicas atriensem.

Ps.
Immo atriensi ego impero.

Harp.

Quid tu, servon es an liber?

Ps.
Nunc quidem etiam servio.

Harp.

Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.

Ps.

Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?

H.

20Hunc hominem malum esse oportet.

P.
Di me servant atque amant,

nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos.

H.

Quid illic secum solus loquitur?

P.
Quid ais tu, adulescens?

H.
Quid est?

Ps.

Esne tu an non es ab illo milite Macedonio,

servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,

25qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,

quinque debet?

Harp.
Sum. sed ubi tu me novisti gentium

aut vidisti aut conlocutu's? nam equidem Athenas antidhac

numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.

Ps.

Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies

30praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.

H.

Immo adest.

P.
Tun attulisti?

H.
Egomet.

P.
Quid dubitas dare?

Harp.

Tibi ego dem?

Ps.
Mihi hercle vero, qui res rationesque eri

Ballionis curo, argentum accepto expenso et quoi debet dato.

Harp.

Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis,

35tibi libellam argenti numquam credam.

Ps.
Dum tu sternuas,

res erit soluta.

Harp.
Vinctam potius sic servavero.

Ps.

Vae tibi, tu inventu's vero, meam qui furcilles fidem.

quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier.

Harp.

Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.

Ps.

40Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.

Harp.

Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.

sed quid est tibi nomen?

Ps.
Servos est huic lenoni Surus,

eum esse me dicam. Surus sum.

H.
Surus?

P.
Id est nomen mihi.

Harp.

Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas,

45ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?

Ps.

Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi,

magis erit solutum, quasi ipsi dederis.

Harp.
At enim scin quid est?

reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio,

hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.

50ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.

Ps.

At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.

Harp.

Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi,

rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.

nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.

Ps.

55Scio equidem: ut qui argentum adferret atque expressam imaginem

suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.

nam hic quoque exemplum reliquit eius.

Harp.
Omnem rem tenes.

Ps.

Quid ego ni teneam?

Harp.
Dato istunc sumbolum ergo illi.

P.
Licet.

sed quid est tibi nomen?

Harp.
Harpax.

Ps.
Apage te, Harpax, hau places;

60huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid ἅρπαξ feceris.

Harp.

Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.

Ps.

Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus.

Harp.

Non ita est. sed scin quid te oro, Sure?

Ps.
Sciam si dixeris.

Harp.

Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam,

65apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.

Ps.

Quid nunc vis?

Harp.
Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit.

Ps.

Tuo arbitratu, maxume.

Harp.
Nam ut lassus veni de via,

me volo curare.

Ps.
Sane sapis et consilium placet.

sed vide sís ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi.

Harp.

70Quin ubi prandero, dabo operam somno.

Ps.
Sane censeo.

Harp.

Numquid vis?

Ps.
Dormitum ut abeas.

Harp.
Abeo.—

Ps.
Atque audin, Harpage?

iube sis te operiri: beatus éris, si consudaveris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (79 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: