[22]
quo loco depulsus Caecina tamen qua
potuit ad eum fundum profectus est in quo ex conventu
vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem
oleae derecto ordine definiunt. ad eas cum accederetur,
iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum nomine
Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut
eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. homo
mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus
mihi animi quam consili videtur habuisse. nam cum et
armatorum multitudinem videret et eam vocem Aebuti
quam commemoravi audisset, tamen accessit propius et iam
ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant
impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum
refugit. eodem tempore se in fugam conferunt amici
advocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum
testem dicere audistis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.