[58]
Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn.
Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni
plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno
Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege
Gabinia geritur1, in hoc imperatore atque exercitu quem per
vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat2? de
quo legando consules spero ad senatum relaturos. qui si
dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum;
neque me impediet cuiusquam iniquitas3 quo minus vobis4
fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter
intercessionem quicquam audiam5, de qua, ut ego6 arbitror,
isti ipsi qui minitantur7 etiam atque etiam quid liceat considerabunt.
mea quidem sententia, Quirites, unus A. Gabinius
belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio
socius8 ascribitur, propterea quod alter uni illud9 bellum
suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque
confecit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.