[64]
hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis,
recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur1.
sin autem vos plus tum2 in re publica vidistis, vos eis3
repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio,
salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et
sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum
esse fateantur. atque in hoc4 bello Asiatico et regio,
Quirites5, non solum militaris illa virtus quae est in Cn. Pompeio
singularis sed aliae quoque animi virtutes6 magnae et
multae requiruntur. difficile est in Asia, Cilicia, Syria
regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem
ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet.
deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores,
tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum
hominum nemo arbitratur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.