previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3 Atque haec quidem sanis facienda sunt tantum cum causa metuentibus. Sequitur vero curatio febrium quod et in toto corpore et vulgare maxime morbi genus est. Ex his una cotidiana, altera tertiana, altera quartana est. Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit. In prioribus et morbi ... sunt et medicina.

Et quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est: ita quarto die revertitur.

Tertianarum vero duo genera sunt. Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit. Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam vel minus vel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum levius est. Id genus plerique medici ἡμιτριταῖον appellant.

Cottidianae vero variae sunt et multiplices. [p. 228] Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus vero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequitur integritas; aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac saepe aliae ... vix quicquam aut nihil remittant sed continuent. Deinde aliae fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque invicem altero die lenior, altero vehementior ... : aliae tempore eodem postridie revertuntur, aliae vel serius vel celerius: aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt, sudorem movent, aliae non movent; atque alias per sudorem ad integritatem venitur, alias tantum corpus inbecillius redditur. At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt. Ex quo saepe evenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaque alicui priori respondeat. Interdum vero accessiones remissionesque sint, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc verum esset: sed quod evidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque de re sed de verbo controversiam movent, qui, cum [p. 230] aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi vere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo vix ulla sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (16 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: