This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
interim Marcellus cum tertia fere parte
exercitus ad recipiendas urbes profectus, quae in motu
rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque
Herbesum dedentibus ipsis recepit,
[2]
Megara vi capta
diruit ac diripuit ad reliquorum ac maxime Syracusanorum terrorem.
[3]
per idem fere tempus et Himilco,
qui ad Pachyni promunturium classem diu tenuerat,
ad Heracleam, quam vocant Minoam, quinque et viginti
milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat
ad Pachynum classem.
[4]
sed, postquam ab Hippocrate
occupatae Syracusae erant, profectus Carthaginem
adiutusque ibi et ab legatis Hippocratis et litteris Hannibalis, qui venisse tempus aiebat Siciliae per summum
decus repetendae,
[5]
et ipse haud vanus praesens monitor
facile perpulerat, ut quantae maximae possent peditum equitumque copiae in Siciliam traicerentur.
[6]
adveniens Heracliam, intra paucos inde dies Agrigentum
recepit; aliarumque civitatium, quae partis Carthaginiensium erant, adeo accensae sunt spes ad pellendos
Sicilia Romanos, ut postremo etiam qui obsidebantur
Syracusis animos sustulerint.
[7]
et parte copiarum satis
defendi urbem posse rati ita inter se munera belli
partiti sunt, ut Epicydes praeesset custodiae urbis,
Hippocrates Himilconi coniunctus bellum adversus consulem Romanum gereret.
[8]
cum decem milibus peditum,
quingentis equitibus nocte per intermissa custodiis loca
profectus castra circa Acrillas urbem ponebat.
[9]
munientibus supervenit Marcellus ab Agrigento iam occupato,
cum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset,
rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco
Syracusanum sibi exercitum obvium fore;
[10]
sed tamen
metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam
[p. 220]
eis copiis, quas habebat, par esset, quam poterat
maxime intentus atque agmine ad omnes casus composito ibat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.