previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum. [2] eodem tempore septem tabernae quae postea quinque, et argentariae quae nunc nouae appellantur, arsere; [3] comprehensa postea priuata aedificianeque enim tum basilicae erantcomprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium; [4] aedis Uestae uix defensa est tredecim maxime seruorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt. [5] nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse quod pluribus simul locis et iis diuersis ignes coorti essent. [6] itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, seruo libertatem. [7] eo praemio inductus Campanorum Calauiorum seruusManus ei nomen eratindicauit dominos et quinque praeterea iuuenes nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fuluio securi percussi erant id incendium fecisse, uolgoque facturos alia ni comprendantur. comprehensi ipsi familiaeque eorum. [8] [p. 26050]et primo eleuabatur index indiciumque: pridie eum uerberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac leuitatem ex re fortuita crimen commentum. [9] ceterum ut coram coarguebantur et quaestio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos seruosque conscios animaduersum est; indici libertas data et uiginti milia aeris. [10] consuli Laeuino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. [11] Flaccus sibi priuatam simultatem cum Campanis negare ullam esse: publicas inimicitiashostiliset esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret; [12] nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia si qui euasissent aliqua, uelut feras bestias per agros uagari et laniare et trucidare quodcunque obuium detur; [13] alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inuenturum in semusto foro consulem uestigia sceleris Campanorum; [14] [p. 26051]Uestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperii Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri. [15] Laeuinus Campanos, iure iurando a Flacco adactos quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit. [16] hac circumfusus multitudine, simul Siculis obuiam egressis secutisque Romam, praebuit <dolentis speciem duarum> clarissimarum urbium excidio, ac celeberrimis uiris uictos bello accusatores in urbem adducentis. [17] de re publica tamen primum ac de prouinciis ambo consules ad senatum rettulere.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (38 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: