previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. cum in hac difficultate rerum consilium haereret ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laeuinus consul: [2] magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestet, ita ad omnia quae dura atque aspera essent subeunda ducem debere esse. [3] 'si quid iniungere inferiori uelis, id prius in te ac tuos si ipse iuris statueris, facilius omnes obedientes habeas; nec impensa grauis est, cum <ex> ea plus quam pro uirili parte sibi quemque capere principum uident. [4] itaque <si> classes habere atque ornare uolumus populum Romanum, priuatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. [5] aurum argentum <aes> signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam et quibus uxor filiaeue sunt singulas uncias pondo auri relinquant: [6] [p. 26066]argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint: [7] ceteri senatores libram argenti tantum: aeris signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus: [8] ceterum omne aurum argentum aes signatum ad triumuiros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut uoluntaria conlatio et certamen adiuuandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. [9] hanc unam uiam multa inter nos conlocuti consules inuenimus; ingredimini dis bene iuuantibus. res publica incolumis et priuatas res facile saluas praestat: publica prodendo tua nequiquam serues.' [10] in haec tanto animo consensum est ut gratiae ultro consulibus agerentur. [11] senatu inde misso pro se quisque aurum argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua uellent in publicis tabulis esse ut nec triumuiri accipiundo nec scribae referundo sufficerent. [12] hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in prouincias profecti sunt.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (29 total)
  • Cross-references to this page (25):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magistratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pecunia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabulae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aerarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aurum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Laevinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Voluntaria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bulla
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRA´RIAE LEGES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARGENTA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CODEX ACCEPTI ET EXPENSI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), E´QUITES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LARA´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PATELLA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SALI´NUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIMPU´LUM
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Pena'tes
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: