previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. [p. 26068] Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos auerterat, [2] quos neque omnes tenere praesidiis nisi uellet in multas paruasque partes carpere exercitum quod minime tum expediebat poterat, nec deductis praesidiis spei liberam uel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. [3] praeceps in auaritiam et crudelitatem animus ad spolianda quae tueri nequibat, ut uastata hosti relinquerentur, inclinauit. [4] id foedum consilium cum incepto tum etiam exitu fuit. neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam; [5] quippe ad plures exemplumquampertinebat; nec consul Romanus temptandis urbibus sicunde spes aliqua se ostendisset deerat. Salapiae principes erant Dasius et Blattius, Dasius Hannibali amicus; [6] Blattius quantum ex tuto poterat rem Romanam fouebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello; sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat. [7] multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat; at ille, cum ab re auersus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. [8] arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellat. [9] [p. 26069]enimuero ille, uelut in manifesta re, exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus similis ueri uisa est: [10] aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti esset. ita inde dimissi sunt. [11] nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtundendo, docendoque quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, peruicit ut praesidium Punicum—<quingenti> autem Numidae erantSalapiaque traderetur Marcello. [12] nec sine caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. itaque, quamquam improuisa res fuit nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptauerunt et, [13] cum euadere nequirent, pugnantes ad ultimum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex his in potestatem hostium uiui uenerunt. plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; [14] nec deinde unquam Poenus, quo longe plurimum ualuerat, equitatu superior fuit.

hide References (14 total)
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salapia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Blasius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Blattius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dasius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equitatus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), APU´LIA
    • Smith's Bio, Bla'sius, Bla'tius
    • Smith's Bio, Da'sius
    • Smith's Bio, Marcellus Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: