previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces, quae ferunt in Tempe — [2] is datus erat locus conloquio —, venit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. [3] ibi Philippus perquam prudenter iis, sine quibus pax impetrari non poterat, sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, [4] quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent, omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. [5] quamquam vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur, Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus ‘ [6] [p. 23]quid? nobisinquit, 1Philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias? [7] ’ cum Philippus nihil morari diceret, quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis; [8] nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus, exercitu ab se admoto, vocati in amicitiam, cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent; [9] Phaeneas et pro societate belli, quae ante bellum habuissent, restitui Aetolis aecum censebat et ita in foedere primo cautum esse, [10] [p. 24] ut belli 2praeda rerum, quae ferri agique possent, Romanos, ager urbesque captae Aetolos sequerentur. [11] ‘vosinquitipsiQuinctiussocietatis istius leges rupistis, quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis. [12] quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret; Thessaliae civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt.’ [13] haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non in praesentia modo gravia auditu, sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. [14] cum Philippo ita convenit, ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos; [15] ad eam rem quattuor mensum indutiae essent. si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est. causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis, quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.

1 a. Chr. n. 197.

2 a. u. c. 557.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: