previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nvnt.
Praeceps ut altis cecidit e muris puer
flevitque Achivum turba quod fecit nefas,
1120idem ille populus aliud ad facinus redit
[p. 89] tumulumque Achillis. cuius extremum Litus
Rhoetea leni verberant fluctu vada;
adversa cingit campus et clivo levi
erecta medium vallis includens locum
1125crescit theatri more. concursus frequens
implevit omne litus :n hi classis moram
hac morte solvi rentur, hi stirpem hostium
gaudent recidi. magna pars vulgi levis
odit scelus spectatque; nec Troes minus
1130suum frequentant funus et pavidi metu
partem mentis ultimam Troiae vident:
cum subito thalami more praecedunt faces
et pronuba illi Tyndaris, maestum caput
demissa. 'tali nnbat Hermione modo'
1135Phryges precantur ?sic viro turpis suo
reddatur Helena.' terror attonitos tenet
utrosque populos, ipsa deiectos gerit
vultus pudore, sed tamen fulgent genae
magisque solito splendet extremus decor,
1140ut esse Phoebi dulcius lumen solet
iamiam cadentis, astra cum repetunt vices
premiturque dubius nocte vicina dies.
stupet omne vulguset fere cuncti magis
peritura laudant, hos movet formae decus,
1145hos mollis aetas, hos vagae rerum vices;
movet animus omnes fortis et leto obvius.
Pyrrhum antecedit; omnium mentes tremunt,
mirantur ac miserantur, ut primum ardui
sublime montis tetigit atque alte edito
1150iuvenis paterni, vertice in busti stetit,
audax virago non tulit retro gradum;
[p. 90] conversa ad ictum stat truci vultu ferox.
tam fortis animus omnium mentes ferit,
novumque monstrum est Pyrrhus ad caedem piger.
1155ut dextra ferrum penitus exactum abdidit,
subitus recepta morte prorupit cruor
per vulnus ingens, nec tamen moriens adhuc
deponit animos: cecidit, ut Achilli gravem
factura terram, prona et irato impetu.
1160uterque flevit coetus; at timidum Phryges
misere gemitum, clarius victor gemit.
hic ordo sacri, non stetit fusus cruor
humove summa fluxit: obduxit statim
saevasque totum sanguinem tumulus bibit.

Hec.
1165Ite, ite, Danai, petite iam tuti domos;
optata velis maria diffusis secet
secura classis: concidit virgo ac puer;
bellum peractum est. quo meas lacrimas feram?
ubi hanc anilis expuam leti moram?
1170natam an nepotem, coniugem an patriam fleam?
an omnia an me sola? Mors votum meum,
infantibus violenta virginibus venis,
ubique properas, saeva: me solam times
vitasque, gladios inter ac tela et faces
1175quaesita tota nocte, cupientem fugis. ,
non hostis aut ruina, non ignis meos
absumpsit artus: quam prope a Priamo steti.

Nvnt.
Repetite celeri maria, captivae, gradu:
iam vela puppis laxat et classis movet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: