previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VIII.

Ut Bonifatius papa Iusto successori eius pallium et epistulam miserit.


CUI statim successit in pontificatum Iustus, qui erat
Justus succeeds to Canterbury, Romanus to Rochester.
Hrofensis ecclesiae episcopus. Illi autem ecclesiae Romanum pro se consecrauit episcopum, data sibi ordinandi episcopos auctoritate a pontifice Bonifatio, quem successorem fuisse Deusdedit supra meminimus; cuius auctoritatis ista est forma:

Dilectissimo fratri Iusto Bonifatius.

Letter of Boniface to Justus.

Quam deuote quamque etiam uigilanter pro Christi euangelio elaborauerit uestra fraternitas, non solum epistulae a uobis directae tenor, immo indulta desuper operi uestro perfectio indicauit. Nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut uestri fructum laboris deseruit, dum ipse praedicatoribus euangelii fideliter repromisit:

Matth. xxviii. 20.
Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi.Quod specialiter iniuncto uobis ministerio, eius clementia demonstrauit, aperiens corda gentium ad suscipiendum praedicationis uestrae singulare mysterium. Magno enim praemio fastigiorum uestrorum delectabilem cursum bonitatis suae suffragiis inlustrauit, dum creditorum uobis talentorum fidelissimae negotiationis officiis uberem fructum inpendens ei, quod signare possetis multiplicatis generationibus, praeparauit. Hocque etiam illa uobis repensatione conlatum est, qua iniuncto ministerio iugiter persistentes laudabili patientia redemtionem gentis illius exspectastis, et uestris, ut proficerent, meritis eorum est saluatio propinata, dicente Domino:Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus
Matth. x. 22. cf. Rom. viii. 24.
erit.Saluati ergo estis spe patientiae et tolerantiae uirtute, ut infidelium corda naturali ac superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Saluatoris. Susceptis namque apicibus filii nostri Adulualdi regis, repperimus, quanta sacri eloquii eruditione eius animum ad uerae conuersionis et indubitatae fidei credulitatem fraternitas uestra perduxerit. Qua ex re de longanimitate clementiae caelestis certam adsumentes fiduciam, non solum suppositarum ei gentium plenissimam salutem, immo quoque uicinarum, uestrae praedicationis ministerio credimus subsequendam; quatinus, sicut scriptum est, consummati operis uobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuatur, et uereper omnem terram exisse sonum
Ps. xviii. 4. cf. Rom. x. 18.
eorum, et in fines orbis terrae uerba ipsorum,uniuersalis gentium confessio, suscepto Christianae sacramento fidei, protestetur.

Pallium sent.
Pallium praeterea per latorem praesentium fraternitati tuae, benignitatis studiis inuitati, direximus, quod uidelicet tantum in sacrosanctis celebrandis mysteriis utendi licentiam imperauimus; concedentes etiam tibi ordinationes episcoporum, exigente oportunitate, Domini praeueniente misericordia, celebrare; ita ut Christi euangelium plurimorum adnuntiatione in omnibus gentibus, quae necdum conuersae sunt, dilatetur. Studeat ergo tua fraternitas hoc, quod sedis apostolicae humanitate percepit, intemerata mentis sinceritate seruare, intendens cuius rei similitudine tam praecipuum indumentum humeris tuis baiulandum susceperis. Talemque te Domini inplorata clementia exhibendum stude, ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum commodis animarum ante tribunal summi et uenturi Iudicis repraesentes.

Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Sort places alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a place to search for it in this document.
Rochester (United Kingdom) (1)
Canterbury (United Kingdom) (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: