Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3letter 4letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13
Scr. Romae inter a. d. x et
vii K. Mai.
a. 710 (44).
ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI.
Scr. in Cumano
vi K. Mai.
a. 710 (44).
CICERO ANTONIO COS. S. D.
letter 14letter 15letter 16letter 17
Scr. in Pompeiano v Nou. Mai. a.
710 (44)
. =ad fam.
9.14.
CICERO DOLABELLAE COS. suo salutem
letter 18letter 19letter 20letter 21letter 22
This text is part of:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
pridie Idus Fundis accepi tuas litteras cenans. primum igitur melius esse, deinde meliora te nuntiare. odiosa illa enim fuerant, legiones venire. nam de Octavio susque deque. exspecto quid de Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare. Antonio conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum. sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus Martias. nam quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone Curtilio possideri. [2] quod cum dico, de toto genere dico. quid enim miserius quam ea nos tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos ille voluit? nullo modo reperio quem ad modum possim πολιτεύεσθαι. nihil enim tam σόλοικον quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi. sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum. exsultant laetitia in municipiis. dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p. nec ulla interea decreta. sic enim πεπολιτεύμεθα ut victos metueremus. haec ad te scripsi apposita secunda mensa; plura et πολιτικώτερα postea, et tu quid agas quidque agatur.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.