Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:





Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, sed tamen quid hoc? “ simile est,” inquam “quasi in operto dicas fuisse.” — “ quid ” inquit “ homini Arpinati cum aquis calidis?” “ narra ” inquam “patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit”; nosti enim Marianas. “ quousque ” inquit “hunc regem feremus?” “Regem appellas” inquam “cum Rex tui mentionem nullam fecerit?”; ille autem Regis hereditatem spe devorarat. “ domum ” inquit “emisti.” “ putes ” inquam “dicere: iudices emisti.” “ iuranti ” inquit “tibi non crediderunt.” “mihi vero” inquam “xxv iudices crediderunt, xxxi, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt.” Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.