Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3
Scr. in Arcano
vii Id. Apr.
a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
letter 4letter 5letter 6letter 7letter 8
Scr. circa finem m. Apr. a.
705 (49)
.
ANTONIVS TRIB. PL. PRO PR. CICERONI IMP. salutem
Scr. ex itinere xv K. Maias a.
705 (49)
.
CAESAR IMP. salutem D. CICERONI IMP.
letter 9
Scr. Intimili
xv K. Mai.
a. 705 (49). = ad fam. 8.16.
CAELIVS CICERONI salutem
letter 10letter 11letter 12
Scr. in Cumano prid. Non. Mai. a. 705(49).
CICERO ATTICO salutem
letter 13letter 14letter 15letter 16letter 17letter 18
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:





Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] praeteriit villam meam Curio iussitque mihi nuntiari mox se venturum cucurritque Puteolos ut ibi contionaretur. contionatus est, rediit, fuit ad me sane diu. o rem foedam! nosti hominem; nihil occultavit, in primis nihil esse certius quam ut omnes qui lege Pompeia condemnati essent restituerentur; itaque se in Sicilia eorum opera usurum. de Hispaniis non dubitabat quin Caesaris essent. inde ipsum cum exercitu ubicumque Pompeius esset. eius interitu finem †illi† fore. propius factum esse nihil; †ei† plane iracundia elatum voluisse Caesarem occidi Metellum tribunum pl. quod si esset factum, caedem magnam futuram fuisse. permultos hortatores esse caedis, ipsum autem non voluntate aut natura non esse crudelem, sed quod putaret popularem esse clementiam. quod si populi studium amisisset, crudelem fore. eumque perturbatum quod intellegeret se apud ipsam plebem offendisse de aerario. itaque ei cum certissimum fuisset ante quam proficisceretur contionem habere, ausum non esse vehementerque animo perturbato profectum.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.