This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines
Romanos incursionem facit. raptim et ad hos Romana
legio ducta palatos in agris oppressit.
[2]
fusi igitur
primo impetu et clamore hostes; oppidum captum;
duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniunx
precibus raptarum fatigata orat, ut parentibus earum
det veniam et in civitatem accipiat; ita rem coalescere
concordia posse.
[3]
facile impetratum. inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. ibi minus etiam,
quod alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit.
utroque coloniae missae;
[4]
plures inventi, qui propter
ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. et
Romam inde frequenter migratum est, a parentibus
maxime ac propinquis raptarum.
[5]
novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque
id maximum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem
actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt.
[6]
consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. huius filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat; aquam
forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat.
[7]
accepti
obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx
videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam
fidum proditori esset.
[8]
additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis bracchio laevo
gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse
eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi
pro aureis donis congesta.
[9]
sunt, qui eam ex pacto
tradendi, quod in sinistris manibus esset, derecto arma
[p. 16]
petisse dicant et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.